Ioannes Franciscus Copé

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Franciscus Copé

Ioannes Franciscus, vulgo Jean-François Copé (anno 1964 natus), est politicus Francicus et usque ad diem 15 Iunii 2014[1] praeses factionis politicae cuius appellatio est Unio pro Motu Populari.

Ioannes Franciscus Copé in familia Iudaica natus est die 5 Maii 1964 Bononiae ad Sequanam praefecturae Sequanae (sed hodie Altorum Sequanae), patre Rolando chirurgo et comoedo, avo e Bessarabia orto, matre autem Monica Ghanassia Algeriae nata. Alumnus est Instituti Scientiarum Politicarum Parisiensis et Scholae Nationalis Administrationis Argentoratensis. Annis 1995 - 2002 et ab anno 2005 praefectus urbis Meldarum electus est. Legatus est annis 1995 - 1997 et ab anno 2007 ad Conventum Nationalem Francicum. Inter annos 2002 et 2007 secretarius civicus aut minister delegatus in rectionibus Ioannis Petri Raffarin et Dominici de Villepin fuit. Secretarius generalis Unionis pro Motu Populari anno 2010 electus est, cuius factionis ab anno 2012 usque in 2015 praeses meruit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Franciscum Copé spectant.