Ioannes Filliozat

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ioannes Filliozat (natus Lutetiae anno 1906; ibidem mortuus anno 1982), alumnus Scholae Linguarum Orientalium, fuit ophthalmologus et eruditus linguarum antiquarum Indiae. Diploma meruit anno 1934 apud Schola Studiorum Superiorum Practica ob dissertationem de versionibus Sanscrita, Tamil, Thibetica, Sinica, Khmer et Arabica operis Kumāratantra Rāvanae. Anno 1946 doctoratum nactus est ob studiis La doctrine classique de la médecine indienne ("Doctrina medicinae Indicae classica"). Fuit discipulus Silvani Lévi in linguis Dravidicis, Iacobi Bacot in lingua Thibetica, Iulii Bloch in historia sociali, Alfredi Foucher in cultura Indiae religiosa.

Ioannes Filliozat, professor linguarum et litterarum Indianarum apud Collegium Franciae ab anno 1952 1978 usque, condidit anno 1955 Instituti apud Poducam Francici; fuit et director Scholae Extremi Orientis Francicae ab anno 1956 usque ad 1977.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1941-70 : Bibliothèque nationale, Département des manuscrits: Catalogue du fonds sanscrit, fasc. 1, Lutetiae: Adrien-Maisonneuve, 1941; fasc. 2, Lutetiae: Bibliothèque nationale, 1970
  • 1943 : Magie et médecine. Lutetiae: PUF
  • 1949 : La doctrine classique de la médecine indienne. Ses origines et ses parallèles grecs. Lutetiae: Imprimerie nationale
  • 1949-53 : (cum L. Renou et al.) L'Inde classique. Manuel des études indiennes. Vol. 1. Lutetiae: Payot, 1949; vol. 2, Lutetiae: EFEO, 1953
  • 1956 : Les relations extérieures de l'Inde. Poducae: Institut français d'indologie
  • 1967 : Studies in Asokan Inscriptions. Colcatae: Indian Studies Past and Present
  • 1973 : Un texte de la religion kaumâra. Le Tirumurukârrupatai. Poducae: Institut français d'indologie
  • 1974 : Laghu-prabandhāḥ: choix d'articles d'indologie. Lugduni Batavorum: E. J. Brill
  • 1979 : Yogaçataka. Texte médical attribué à Nâgârjuna. Poducae: Institut français d'indologie
  • 1986 : (cum J. André) L'Inde vue de Rome. Textes latins de l'antiquité relatifs à l'Inde. Lutetiae: Les Belles Lettres

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vita apud Scholam Extremi Orientis Francicam (fons principalis huius commentationis)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]