Latinitas bona

Ioannes Ducas (Sebastocrator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ioannes Ducas Angelus (Graece Ἰωάννης Δούκας; natus circa annum 1126; mortuus post annum 1195), titulo Sebastocrator dignatus, fuit nobilis Byzantinus e familia Angelorum. Fuit filius Constantini Angeli ducis classis quem e Theodora Comnena genuit. Nomen "Ducas" ex avia imperatrice Irene Ducaena derivavit.

Ioannes Ducas Angelus bis uxores duxisse censetur, sed nomina earum nesciuntur. Filios genuit Isaacium Comnenum Ducam (qui filiam Alexii Branae in matrimonium duxit), Alexium, Theodorum (Epiri despotam secundum), Constantinum (Acarnaniae despotam) et Manuelem. Ex amasia quadam, nomine hodie ignota, genuit Michaelem (Epiri despotam primum). Tres filias genuit, sed quo matrimonio non liquet, quarum una ("Anna" a quibusdam appellata, sed incerte) Maio II comiti Cephaloniae nupsit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • D. I. Polemis, The Doukai. Londinii, 1968
  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 90

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]