Ioannes Davies Herefordiensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Iohannes Davisius

Titulus operis The Writing Schoolmaster (1631) imaginem auctoris monstrans

Ioannes Davies Herefordiensis, vulgo saepissime John Davies of Hereford (illa in urbe natus anno circiter 1565; Londinii mortuus mense Iulio 1618) fuit scripturae magister et auctor qui Anglice de rebus theologicis et paedagogicis scripsit. Epigrammata composuit, et praecipue characteras amicorum aliorumque coaevorum, in libro collecta The Scourge of Folly; ibi reperitur epigramma "To Our English Terence, Mr. Will: Shake-speare". Ioannem Davies carmen "A Lover's Complaint" scripsisse (anno 1609 ad caudam sonettorum Shakesperianorum divulgatum) suadebat Brian Vickers in libro anno 2007 divulgato, multis abnuentibus.[1]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Mirum in Modum, a Glimpse of God's Glory and the Soul's Shape (1602)
  • Microcosmos (1603)
  • Wittes Pilgrimage (1605?)
  • Humours Heav's on Earth (1605)
  • The Scourge of Folly (1611)
  • The Picture of a Happy Man (1612)
  • Wit's Bedlam (1617)[2]
  • The Writing Schoolmaster

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E.g. MacDonald P. Jackson, recensio in Review of English Studies
  2. Ennis, Lambert - "Wit's Bedlam" of John Davies of Hereford (The Huntington Library Bulletin, No. 11 (Apr., 1937), pp. 13-21)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]