Ioannes Cantius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua Sancti Iohannis Cantii in foro Kęty

Iohannes in oppido Centi in Polonia natus est anno 1390; obiit Cracoviae anno 1473.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iohannes Cantius, in Polonia in oppido Centi Cracoviensis dioecesis, a quo Cantii cognomen duxit, Stanislao et Anna piis et honestis parentibus natus, morum suavitate et innocentia, ab ipsa infantia spem fecit maximae virtutis. Sacerdos factus, studivm auxit christanae perfectionis. Ilcusiensem paroechiam annis aliquot egregie administravit. Quidquid temporis a studio supererat, partim saluti aliorum sacris praesertim concionibus curandae, partim orationi dabat. Quater ad Apostolorum limina, pedes et viaria onustus sarcina, venit, tum ut Sedem apostolicam honoraret, tum ut sui – sic enim aiebat – purgatorii poenas exposita illic quotidie peccatorum venia redimeret. Virginalem pudicitiam vigilantissime custodivit, et ante obitum per annos triginta circiter et quinque ab esu carnium abstinuit. Cracoviae, Pridie Nativitatis Christi evolavit in caelum. A Clemente XIII Papa fastis Sanctorum adscriptus, inter primarios Poloniae ac Lituaniae patronos colitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Iohannem Cantium spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!