Ioannes Baptista Morgagni

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Baptista Morgagni
Giovanni Battista Morgagni
Ioannes Baptista Morgagni
Ioannes Baptista Morgagni
Natus 25 Februarii 1682
Fori Livii
Obiit 5 Decembris 1771
Patavii

Ioannes Baptista Morgagni (Fori Livii die 25 Februarii 1682 natus - Patavii die 5 Decembris 1771 obiit), fuit illustris medicus, studiosus anatomiae et pathologus Italicus, accurate pater ipse novae anatomiae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Sedecim annos natus Morgagni Bononiae, ubi discipulus Antonii Mariae Valsalva fuit, studia incepit et anno 1701 medicinae ac philosophiae doctor factus est.

Investigationes quae Bononiae fecit, Morgagni in primo volume Adversaria anatomica promulgavit. Anno 1707 Morgagni in Venetiam iit et illo tempore saepe apud universitatem Patavii fuit. Huius universitatis magister medicinae theoricae anno 1711 creatus est et usque ad mortem mansit, sed simul Morgagni medicus in Foro Livii erat.

Anno 1769 Natio Germanica apud Universitatem eum proclamavit:Anatomicorum totius Europae Princepem.

Morgagni fuit etiam studiosus Linguae Latinae, archeologus, botanicus ac historicus.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Adversaria anatomica prima (Bononiae, 1706).
  • Nova institutionum medicarum idea (Patavii, 1711, 1982).
  • Adversaria anatomica altera et tertia (Patavii, 1717).
  • Adversaria anatomica quarta, quinta et sexta (Patavii, 1719).
  • Epistolae anatomicae duae novas observationes et animadversiones complectentes (Patavii, 1728).
  • Epistolae anatomicae duodeviginti ad scripta pertinentes celeberrimi viri Antonii Mariae Valsalvae (Venetiae, 1740).
  • De sedibus et causis morborum per anatomen indagatis (Venetiae, 1761), liber qui inquisitiones post mortem 640 cadaverum describit.
  • Opuscula miscellanea (Venetiae, 1763).
  • Opera omnia in quinque tomos divisa (Venetiae, 1764).
  • Epistolae Aemilianae (Fori Livii, 1931).
Frons operis eius "Adversaria anatomica omnia"

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Castiglioni A.,: Storia della Medicina, II, Mondadori, Mediolani, anno 1948.
  • Ongaro G.,: Giovanni Battista Morgagni in Professori e scienziati a Padova nel settecento, Antilia, anno 2002, pp. 20-30.
  • Pazzini A.,: Storia della Medicina, II, Società Editrice Libraria, Mediolani, anno 1947.
  • Premuda L.,: Introduzione in Nova Institutionum Medicarum Idea, la Garangola, Patavii, anno 1982, pagg 5-23.
  • Premuda L.,: Storia della Medicina, Cedam, Patavii, anno 1960.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]