Ioannes Argyropylus Byzantius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Argyropylus anno 1448 Constantinopoli pictus
Ioannes Argyropylus (si recte recognoscitur) inter Florentinos a Dominico Girlandaeo anno 1483 in tabula vocationis apostolorum pictus (Sacellum Sixtinum)

Ioannes Argyropylus Byzantius (Graece Ἰωάννης Ἀργυρόπουλος)[1] fuit scholasticus, philosophus, humanista serioris Medii Aevi et prioris Renascentiae. Fuit alumnus scholarum Constantinopolitanarum; philologiam Graecam in universitatibus Paduanae, Romae, Florentiae docuit. Natus anno circiter 1395[2] Constantinopoli, die 26 Iunii, 1487, in Civitate Ecclesiae obiit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Graeca
  • Monodia ad imperatorem Ioannem Palaeologum Textus
  • Paramytheticus ad Constantinum Ioannis successorem Textus
  • Basilicus ad imperatorem Constantinum Textus
  • Paramytheticus ad Constantinum imperatorem de morte matris Textus
  • Epistulae ad Georgium Trapezuntinum aliosque Graecae Textus
  • Solutio quaestionum Textus
  • Prolegomena in progymnasmata Textus
  • Comoedia Catablattas
Latina
  • Compendium de regulis et formis ratiocinandi Textus
  • Epistulae Latinae Textus
Versiones Latinae

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Secundum solitas regulas translitterationis, Ἀργυρόπουλος Argyropulus potius quam Argyropylus scriberetur, sed ut videtur, quoniam suffixus -πουλος omnino non classicus sit, factum est etymologia popularis e voce Graeca quae est πύλαι, id est "portae."
  2. Ita Ganchou (2008). Eruditi anteriores "c. 1415" scripserunt, e.g. Bigi (1962)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum et documentorum
  • P. Canivet, N. Oikonomides, 'La comédie de Katablattas. Invective byzantine du XVe siècle. Edition, traduction et commentaire' in Diptycha vol. 3, 1982-1983, pp. 5-97.
  • Spyridon Lamprus, Argyropouleia. Athenis, 1910. Textus apud archive.org
Eruditio
  • G. Cammelli, I dotti bizantini e le origine dell'Umanesimo, 3: Giovanni Argiropulo. Florentiae, 1941.
  • Thierry Ganchou, "Iôannes Argyropoulos, Géôrgios Trapézountios et le patron crétois Géôrgios Maurikas" in Thesaurismata vol. 36, 2008, pp. 99-206
  • B. Mondrain, "Jean Argyropoulos professeur à Constantinople et ses auditeurs médecins, d'Andronic Eparque à Démétrios Angelos" in Polypleuros nous. Miscellanea für Peter Schreiner zu seinem 60. Geburtstag (Lipsiae, 2000) pp. 223-250.
  • G. Monfasani, "The averroism of John Argyropoulos and his quaestio utrum intellectus humanus sit perpetuus" in I Tatti studies vol. 5, 1993, pp. 157-208.
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]