Ioannes Šiškin
E Vicipaedia
| Ioannes Šiškin | |
|---|---|
| Иван Шишкин | |
| Natus | 25 Ianuarii 1832 in Elabuga tunc ad gubernium Viatcense Imperii Russici, nunc ad rem publicam Tatarstaniam Foederationis Russicae pertinenti |
| Obiit | 20 Martii 1898 Petropoli |
Ioannes Ioannis filius Šiškin (Russice Иван Иванович Шишкин, tr. Ivan Ivanovič Šiškin; 25 Ianuarii 1832–20 Martii 1898) fuit pictor topiarum Russicus.
Pictura Mane in silva pinica («Утро в сосновом лесу»), quam Ioannes Šiškin anno 1889 creavit (ursi tamen picti sunt a Constantino Savickij).
In Schola picturae, sculpturae et architecturae Moscuensi (annis 1852–1856) et in Academia Artium Petropolitana (annis 1856–1865, quorum annis 1862—1865 Monaci, Pragae, et Dusseldorpii) studebat. Erat academicus (ab anno 1865), professor (ab anno 1873), atque praefectus officinae topiarum (annis 1894–1895) Academiae illius. Fuit socius ac unus e conditoribus Associationis exhibitionium artificiosarum vectantium (Russice Товарищество передвижных художественных выставок, cuius particies Передвижники, tr. Peredvižniki vocantur).
Fons [recensere]
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Šiškin spectant. |