Ioanna Agnes a Cruce

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Soror Ioanna Agnes a Cruce a Michaele Cabrera picta, anno 1750

Soror Ioanna Agnes a Cruce (Hispanice: Sor Juana Inés de la Cruz, seu Juana de Asbaje y Ramirez de Santillana) erat monacha, poetria, et dramatum auctrix Mexicana, quae nata est anno 1651 in oppido Sancti Michaelis a Nepantla prope Amecamecam (in Civitate Mexico) defunctaque est vitae anno 1695 Mexicopoli, quae urbs erat tunc temporis caput Proregni Novae Hispaniae. Ioanna fuit postrema inter praestantissimos scriptores illius litterarum Hispanicarum aetatis quae Aurea dicitur, quam ob rem Phoenix Americarum necnon Decima Musa est iam ab aequalibus suis cognominata.

Ante decimum aetatis annum linguam Mexicanam didicit ab indigenis qui prope oppidum eius habitabant. Fertur etiam eam linguam Latinam viginti tantummodo lectionibus didicisse. Quae cum esset puella admodum iuvenis, maximo studio insudavit permultis auctoribus Graecis et Latinis, necnon Patribus Ecclesiae. Postea, cum esset adulescens, in aula Prorregis Novae Hispaniae versari coepit, ut Proreginam Marchionam de Mancera comitaretur. Voluit tunc scholas in Universitate studiorum frequentare, sed cum feminae prohiberentur quominus accederent, monacha fieri decrevit. Ingressa est primum in conventum Carmelitarum ubi conata est vota profiteri, sed cum regula illius ordinis admodum esset severa, valetudine flaccescit; migravit dein ad Ordinem Sancti Hieronymi, cuius disciplina laxior videbatur, ubi reliquam vitam tranquille et beate peregit, poemata sacra pangens atque profana, carmina Nativitatis, dramata sacramentalia et duas comoedias, quamquam confessor eius, Iesuita Antonius Nuñez de Miranda, voluit eam prohibere ne scriberet neque cum hominibus saeculi comercium haberet, quam ob rem Soror Ioanna, sub auspicio Proreginae Marchionae de Laguna, eum postea confessorem repudiavit.