Ioachim Camerarius Senior
Ioachim Camerarius Senior (1500–1574) fuit vir Germanicus qui multa de rebus antiquis scripsit lateque de his rebus in Germania docuit. Discipulus fuit scholastici Philippi Melanchthon cum Hieronymo Wolf, cuius magister quoque fuit post Melanchthon. Nuremburgi, Tubingae, Lipsiae docebat multos annos, magister notus. Melior scholasticus fertur fuisse quam Melanchthon ipse.[1] Et scriptor et redactor quoque fuit notus, qui permulta opera Graeca latine vertit (nec nulla opera Latina vertit graece[2]), qui epistulas innumerales ad familiares suos scripsit, qui librum Ptolemaei cui titulus Tetrabiblos tam accurate diligenterque edidit ut etiam nunc haec editio utilis scholasticis sit.[1] Quae opera eius adhuc exstant omnia conservata sunt apud Bibliothecam Publicam Bavariae.