Diomedeae Insulae
E Vicipaedia
(Redirectum de Insulae Diomedeae)
Diomedeae insulae (classice) sive insulae Tremitanae (hodie) sunt insulae in Mare Hadriatico, quae ad Apuliam pertinent, praesertim provinciam Foveanam.
Insulae e quibus constat sunt:
- "Capraria", Italice Capraia sive Caprara sive Capperaia
- "Cretacius", Italice Cretaccio
- Diomedia insula sive Trimerus insula sive Trimetis insula, Italice San Domino
- Teutria insula sive Planasia Italice (Isola di) Pianosa
- "Insula Sancti Nicolai", Italice Isola di San Nicola

