Insula Iuventutis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insula Iuventutis.

Insula Iuventutis est insula Cubana quae secundum meridionale litus Cubano iacet. Insula 2 419 km² areae et 86 637 incolarum censu anni 2004 habuit. De magnitudine est secunda inter insulas Cubanas et sexta inter Antillarum Magnarum insulas. Insula in Municipio Speciali? sub directo Rectionis Mediae Cubae imperio consistit.

Insula multa nomina habuit. Christophorus Columbus illam die 13 Iunii 1494 Evangelistam (Hispanice: La Evangelista) appellabat. Postea etiam nomen fuit Insula Psittacorum (Isla de Cotorras) et Insula Thesaurorum (Isla de Tesoros). Post libertatem Cubanam anni 1898 usque ad annum 1978, nomen fuit Insula Pinorum.

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Insula Iuventutis spectant.