Latinitas bona

Inquisitio (1917-1918)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Delegati Inquisitionis qui anno 1919 in Commissione Americana ad Pacem Componendam Lutetiam missi sunt

Inquisitio (Anglice The Inquiry) fuit grex anno 1917 iussu praesidis Woodrow Wilson ab Eduardo House institutus, qui in aedificio Societatis Americanae Geographicae Novi Eboraci duce philosopho Sidney E. Mezes congressus est.

Nonnulli participantes huius Inquisitionis anno 1919 Lutetiam profecti sunt sub nomine Commissionis Americanae ad Pacem Componendam ut delegati Civitatum Foederatarum ad deliberationem de pace componenda.

Inter participantes inquisitionis fuerunt Esaias Bowman, Gualterus Lippmann, Iacobus Shotwell et David Hunter Miller.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lawrence E. Gelfand, "The Inquiry: American Preparations for Peace, 1917-1919". New Haven: Yale University Press, 1963
  • Michael Heffernan, "The Politics of the Map in the Early Twentieth Century" in Cartography and Geographic Information Science vol. 29 (2002) pp. 207-226.