Infusum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Infusum (-i n.)[1] est potio cum aqua confecta. Aquam calidam infundimus in foliis, floribus, seminibus, fructibus, aut cortice plantae alicuius; potionem sic factam bibimus aut calidam aut frigidam, interdum aliis rebus immixtis. Gaubius, pharmacologus saeculi XVIII, infusum sensu laxo definit: "Infusum est medicamentum internum, fluidum, ex menstruo liquore, materiae idoneae parte aliqua, ope macerationis, citra ebullitionem, imbuto constans. Diversitas menstrui, paraeparationis, aliarumque conditionum, varia huic nomina peperit." Nomina specialia deinde enumerantur et definiuntur, inter quae tinctura, claretum aut nectar, huius generis sigillatim vinum Hippocraticum, sed praecipue thea medicata aut infusum sensu stricto.[2]

Exempla infusorum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Joseph Ince, The Latin Grammar of Pharmacy (Londinii: Baillière, Tindall & Cox, 1898). Vide etiam Infusum scoparii
  2. Hieronymus David Gaubius, Libellus de methodo concinnandi formulas medicamentorum (4a ed. Lugduni Batavorum: Luchtmans, 1787) (pp. 134-135 apud Google Books)