In factores resolutio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In factores resolutio[1] seu factorizatio[2] cuiusque numeri naturalis est decompositio in numeros naturales, nuncupatos factores, qui gignunt talem numerum inter sese multiplicando. Exempli gratia in aequatione

 a \cdot b = c

a factor primus et b factor secundus est. Theorema fundamentale arithmeticae dicit posse resolvere numerum quemquam, in factores primos via unica.

In factores resolutio polynomiorum[recensere | fontem recensere]

Polynomium omne potest in factoribus resolvi (super corpus numerorum complexorum). In casu polynomii unius variabilis, pergimus in factores lineares; hoc est theorema fundamentale algebrae. Exempli gratia:

 x^3 + 4x^2 - 52x + 80 = (x + 10) \cdot (x - 2) \cdot (x - 4)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carolus Fridericus Gauss, Disquisitiones arithmeticae, capitulus 16 et passim.
  2. Henri Cohen et al., editores, Handbook of Elliptic and Hyperelliptic Curve Cryptography, in bibliographia, p. 743.


mathematica Haec stipula ad mathematicam spectat. Amplifica, si potes!