Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Igo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Gobanum" sive tabula igonica, calculis adpositis

Ĭgŏ (Sinice: 围棋; Iaponice: 囲碁; Coreane: 바둑), Latine saepius Ludus Sinicus, Latrunculi Sinici, Circumveniendi Ludus Chinensium, Circuli Ludus, Circularis Ludus, et Magnatum Ludus, est ludus orientalis.

Alveus est igonicus reticulatus, lineis (undeviginti horizontalibus, undevigintique verticalibus) transcriptis ornatus; luditur autem non in cellulis interstitialibus (sicut in ludis scaccico, damico, etc.), sed in ipsis linearum "quadriviis." Lusores calculos coloratos vicissim ponunt, alveum occupantes et sese circumvenientes. Si grex calculorum ab hostibus undique circumdetur, capiuntur et ex alveo tolluntur. Victor est qui vel plures calculos ceperit, vel plura quadrivia occupaverit.

"Ocellus" sive "oculus" est quadrivium vacuum inter calculos unicolores. Grex cum duobus ocellis non potest ab hostibus capi, qua de causa valde desiderandus est.

Loci[recensere | fontem recensere]

  • 1615, Trigautii (cap. 8), De Christiana Expeditione Apud Sinas:
Gravissimum inter eos ludi genus est huiusmodi: in alveo trecentarum Cellularum plures [sic] ducentis calculis colludunt, ex quibus alii candidi sunt, alii atri. His calculis alter alterius calculos procurat in medium alveum relegare, ut reqliquis deinde cellulis dominetur ; ad postremum, qui plures in alveo cellulas sibi subjecit, victor appellatur. Hunc ludum avidissime arripiunt Magistratus, et sæpe maximam diei partem ludendo consumunt; nam inter ludendi peritos horam integram ludus unus tenet. Qui huius ludu peritus est, tametsi nulla alia re insignis fuerit, ab omnibus colitur et evocatur. Imo nonnulli etiam eos solitis sibi ritibus Magistros legunt, ut ab illis accuratè hujus [sic] ludi rationem ediscant.
Magnatum Ludus est, quo Tabulam excavatam, cui trecenta Aediculae ad latera sunt, cum ducentis Orbiculis albis partim & nigris, adhibent. Qui plures Aediculas occupat, Victor est. Ipsi Magistratus integros dies huic Lusui impendunt, & qui in eo excellit, famam inde ac aestimationem apud reliquis consequitur.
  • 1694, Thomae Hyde Historia nerdiludii : hoc est dicere trunculorum. (pp.195-201: "De Circumveniendi Ludo Chinensium"):
Istic Ludus bellicus, (inter Sinenses & Tartaros Bellum repræsentans, cujus etiam Schema est Campi militaris æmulum,) apud Serum Magnates plurimùm exerceri solet Orbiculis vitreis numero 360, in Tabellâ (in cujus Long. & Latitudine sunt 18 Areolæ in se ductæ,) cujus Quadratura est duorum Pedum, & aliquando maiori formâ. (p. 197)
Venio ad expositionem Ludi Sinici, cujus occasione cætera affere placuit.... Ludus est ex eorum genere qui sola arte constant, nulla mistura fortunæ : cæterum id habet singulare, quod collusores (quantum apparet) calculos sibi invicem non tollunt, sed tantum sese obsident atque coarciant; ut vincat tandem, sed, ut sic dicam, sine cæde & sanguine, qui alteri adimit movendi se libertatem. Quod sane in aliis ludis non raro, hîc autem necessario contingit. (et cetera)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]