Iesse Alexander Helms, Minor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iesse Alexander Helms, Minor

Iesse Alexander Helms, Minor (19212008), quinquiens ad senatorium Civitatis Foederatae Americae ordinem a populo civitatis Carolinae Septentrionalis electus est, et Conventui Senatorio de Rebus Externis ab 1995 ad 2001 praefuit,[1] fortasse ultimus Senator Meridionalis non "reconstructus," qui curriculum publicum coepit socius Factionis Democraticae cum illa factio fuit signum conservatismi erga genera humana, et deinde factus est socius Factionis Republicanae.[2]

Vita[recensere | fontem recensere]

Breviter et insignissime, Helms, nihil in republica immutari volens, contra feminarum praecipue de abortu iura, contra iura quoque quorum suum sexum amant, "actionem affirmativam" pro numeris minoribus, et commoda publica civibus perpauperibus et aegrissimis vehementius atrociterque, non sine saevo ad tempus effectu, repugnavit.

Familia et educatio[recensere | fontem recensere]

Helms natus est 18 Octobris 1921 in vico Monroe, ubi pater, dictus "Magnus Iesse," fuit dux vigilium.[3][4] Mater, Ethel Mae Helms, fuit materfamilias.

Annis 1940 ad 1972[recensere | fontem recensere]

Mors[recensere | fontem recensere]

Helms dementia vasculari mortuus est prima luce die 4 Iulii 2008, aetatis suae 86.[5] Sepultus est in Historic Oakwood Cemetery in urbe Raleigh in Carolina Septentrionali.

Libri ab Helms scripti[recensere | fontem recensere]

  • When Free Men Shall Stand (1976); Zondervan Pub. House.
  • Empire for Liberty: A Sovereign America and Her Moral Mission (2001); by National Book Network.
  • Here’s Where I Stand: A Memoir (2005); New York: Random House.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Former Sen. Jesse Helms dies," http://www.cnn.com/2008/POLITICS/07/04/obit.helms/index.html, 4 Iulii 2008.
  2. Terentius Smith, Grover Norquist, Robert Kuttner, et Earl Black, "Senator Jesse Helms (R-N.C.) announces he will not run for a sixth term in the Senate," PBS Newshour, 22 Augusti 2001; http://www.pbs.org/newshour/bb/congress/july-dec01/helms_8-22.html, inventum 14 Iulii 2008.
  3. Stephanus A. Holmes, "Jesse Helms, Conservative Force in the Senate, Dies at 86," The New York Times, 4 Iulii 2008; http://www.nytimes.com/2008/07/05/us/politics/00helms.html?pagewanted=2&_r=1&hp, inventum 4 Iulii 2008.
  4. Marcus Feeny, "Former Senator Jesse Helms dead at 86," Boston Globe, 4 Iulii 2008; http://www.boston.com/news/local/breaking_news/2008/07/former_senator.html?, inventum 14 Iulii 2008.
  5. Associated Press, "Former Sen. Jesse Helms dies at 86: Republican known as 'Senator No' served 30 years before retiring in 2003," MSNBC, 4 Iulii 2008, http://www.msnbc.msn.com/id/25530608/, inventum 12 Iulii 2008

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Iesse Alexander Helms, Minor spectant.