Idmon

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Situs Heracleae, ubi Idmon sepultus est.

In mythologia Graeca Idmon, filius Apollinis[1] et sive Asteriae sive Cyrenae, futura noscendi ex avibus vel flammis et fata canendi facultatem a patre acceperat. Cum Argonautis ad Colchos profectus est, quamvis sciret se numquam in patriam Argolicam rediturum, ne homo ignavus videretur.

Unus e duobus vatibus fuit qui favorem deum Iasoni ante profectionem confirmaverunt. Nec tamen usque ad Colchos pervenit, sed in finibus Mariandynorum apud regem Lycum mortuus est, sive apro ictus[2], sive ex morbo[3] vel etiam serpente necatus[4]. Funera magnifica comites in eius honorem celebrarunt et in eodem tumulo sepultus est ac Tiphys, qui tunc temporis quoque mortuus est.

Sexto saeculo a.C.n. coloni ex Megara novam urbem Heracleam prope tumulum condiderunt, a quibus velut tutela civitatis Idmon cultus est.

De alio Idmone.[recensere | fontem recensere]

Alius Idmon erat textor in urbe Colophone (Lydia) et pater Arachnes.

Fontes.[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pater mortalis adoptivus fuit Abas.
  2. Sic Apollonius Rhodius et Hyginus.
  3. Sic Valerius Flaccus.
  4. Sic Seneca, Medea 652-653 (in Libya?).