Ichnologia

E Vicipaedia
Vestigia dinosauriorum in Iugo Dinosauriorum conservata.
Thalassinoides, cuniculi a crustaceis facti, ex Medio Iurassico prope Makhtesh Qatan in Israel meridiano inventi.

Ichnologia est pars geologiae quae de indiciis actionum organismorum, sicut de sitibus cuniculorum et vestigiis tractat. Late pars palaeontologiae habetur, sed tantum una suarum partium, palaeoichnologia, ad fossilia vestigialia spectat, cum neoichnologia est studium indiciorum hodiernorum. Quod comparationes vestigiorum hodiernorum fossiliumque vestigialium saepe sumi possunt biologos adiuvat interpretari anatomiam actionesque organismorum qui vestigia effecerunt, adeo dum nulla fossilia corporalia inveniri possunt. Ichnologus est palaeontologus cuius corpus studii et investigationis est ichnologia.

Studia ichnologica ex inventione et explicatione structurarum biogenicarum pendent, ex proprietatibus ab organismis vivis effectis. Cuniculi, viae vestigiales, tramites, et perforationes sic sunt exempla structurarum biogenicarum, formis testarum mortuarum aliisque reliquiis corporalibus exclusis. Itaque eriguntur pro indiciis fossilibus ichnospecies, ut fossilia corporalia et vestigialia nominibus separentur. Ichnotaxa in nomenclatura zoologica aliquantulum diverse circumscribuntur quam taxa in fossilibus corporalibus condita.

Exempla sunt:

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Ichnos, Internationale Indiciorum Plantarum Animaliumque Diurnum