Ibycus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ibycus Rheginus fuit poeta lyricus Graecus, qui sexto saeculo a.C.n. exeunte floruit. Quamquam Rhegini in Italia natus est, Samum venit ubi Polycrates tyrannus multis poetis artificibusque favit. Ab manu furum interfectus esse dicitur Ibycus, qui iacens moribundus, cum gregem gruum in caelo volantem viderat, eos ulturos esse dixit. Postea, cum haec manus in theatro sedebat, unus ex his, videns in caelo gregem gruum, ultores Ibyci iam adesse iocose dixit. Alii in theatro, cum haec verba audiverant, illos homines Ibycum cecidisse intellexerunt et eos ceperunt.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!