Ibn Baṭṭūṭa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ibn Battuta camelum equitat.

Ibn Baṭṭūṭa (13041368 vel 1369)[1] fuit Musulmanus Berber eruditus peregrinatorque Maroci qui hodie commemoratur de narratione eius vitae appellata Riḥla (Peregrinatio). Is fere triginta annos peregrinans paene omnes in mundo Islamico notas civitates visit, et praeterea terras mariaque ultra, ab Africa Septentrionali, Africa Occidentali, Europa Meridiana et Europa Orientali in occidente, ad Medium Orientem, subcontinentem Indicum, Mediam Asiam, Asiam Meridianam et Orientalem, et Sinas in oriente—spatium quod itinera proximorum peregrinatorum et prope aequalis, Marci Pauli Veneti, facillime superavit.

Iuvenis et primum Hajj[recensere | fontem recensere]

Omnes Ibn Battutae vitae res nobis notae sunt in narratione suarum peregrinatorum. Natus est in familia iurisperitorum Musulmanorum Tingi in urbe Maroci die 25 Februarii 1304 tempore Domus Marinidae (Dunn 2005:19). Iuvenis in schola shariae Sunnitica Maliki studuit, quae in Africa Septentrionali eo tempore superfuit (Dunn 2005:22). Mense Iunio anni 1325, anno aetate suae vicensimo uno, Ibn Battuta a domu abscessit ut peregrinationem sacram (hajj) Meccam faceret—iter quod, quamquam sedecim menses exacturum esset?, viginti quattuor annos duravit.

Peregrinationes in partibus orientibus[recensere | fontem recensere]

Pictura de Ibn Battuta in Ibn Battuta Mall in Dubai, United Arab Emirates.

Iraq et Persia[recensere | fontem recensere]

Die 17 Novembris 1326, post mensem Meccae, Ibn Battuta cum magno peregrinatorum comitatu se coniunxit qui Paeninsulam Arabicam ad Mesopotamiam transiebat (Dunn 2005:89–103). Comitatus primum ad septentriones Medinam ivit, et tunc, nocte progrediens, ad septentriones et orientem trans Nejd planitiem ad al Najaf duxit—iter fere quadraginta quattuor dierum. Apud al-Najaf, Ibn Battuta mausoleum visit Ali ibn Abi Talib, quarti caliphae et generis profetae, situm ab omnibus Musulmani veneratum, sed praecipue a sociis Siiticae communitatis.

Africa orientalis[recensere | fontem recensere]

Ibn Battuta incertum tempus Meccae degit. In Rihla, dixit se in urbe commoratum esse tres annos, a Septembre anni 1327 ad autumnum anni 1330; difficultates autem huius temporum ordinis possunt valere eum ibi solum unum annum mansisse, et post hajj anni 1328 excedisse.

Imperium Byzantinum, Orda Aurea , Anatolia, Media Asia, India[recensere | fontem recensere]

Ibi post alium annum, instituit petere a Sultano Delhi ut iurisperitus detineatur. Ducem interpretemque si illuc eat requirens, ad Anatoliam ivit, eo tempore a Selgiukidis administratam, ut sit particeps unius ex comitatibus qui inde iter ad Indiam faciebant. Post navigationem a Damasco in navi Genuensi, egressus est Coracesio, in meridionali Turciae litore, unde iter Iconium fecit, et tunc Sinopam in litore Maris Nigri attigit.

Andalusia et Africa Septentrionalis[recensere | fontem recensere]

Post paucos dies (apud) Tingim, Ibn Battuta ad Andalusiam duxit, Musulmanam Paeninsulae Ibericae partem. Alphonso XI, Castellae Rege, Gibraltar tunc comminanti, Ibn Battuta se ad gregem Musulmanorum coniunxit qui Tangier excedebant ut portum defenderent. Ante autem paeninsulam attigerat, Alphonso Pestilentia Atra mortuo, comminatio evanuerat.

Sahara ad Mali et Timbuktu[recensere | fontem recensere]

Autumno anni 1351, Ibn Battuta ex Fez excessit, et mox, post fere septem dies, Sijilmasam, urbem Maroci, attigit, ubi quattuor menses mansit et camelos coemit.

Rihla (Peregrinatio)[recensere | fontem recensere]

Post reditum, anno 1354, ab Abu Inan Faris Sultano Maroci impulsus, Ibn Battuta memoriam eius itinerum ad Ibn Juzayy eruditum dictavit, quem Granatae inciderat. Haec narratio, ab Ibn Juzayy scripta et eius dicta quoque continens, est solus fons suorum facinorum fortunatorum. Titulus manu scripti, تحفة النظار في غرائب الأمصار وعجائب الأسفار, potest converti Donum ad Quos Miras Urbium Res et Miracula Peregrinationis Contemplantur, sed liber saepissime appellatur Rihla (الرحلة), vel Peregrinatio.

Loci ab Ibn Battuta visi[recensere | fontem recensere]

Domus apud medinam Tingitanem, quae fortasse sepulcrum Ibn Battutae continet.

Ibn Battuta iter paene 75 000 milium passuum fecit. Hic est index locorum quos visit.

Marocum

Algerium

Tunesia

Aegyptus

Syria

Paeninsula Arabica

Turcia et Europa Orientalis

Libya

Media Asia

India

Bengalia

Alii loci Asiae

Sina

Somalia

Africa Orientalis

Mali Imperium

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen plenum: Abu Abdullah Muhammad Ibn Abdullah Al Lawati Al Tanji Ibn Battuta (أبو عبد الله محمد ابن عبد الله اللواتي الطنجي بن بطوطة).
  2. Etiam appellata Bona.
  3. In libro appellatum Qusantînah.
  4. Etiam appellatum Susah.
  5. Eo tempore, Abu Yahya (filius Abu Zajaria) fuit sultan.
  6. Maior peregrinatorum portus.
  7. Ibn Battuta hic sacrarium Muhammad vatis visit.
  8. Parva urbs prope Jeddah ad Mare Rubrum.
  9. Ibn Battuta hic incidit Hazrat Shah Jalal Yamani, sanctum Musulmanum, vulgo ibi appellatum Shah Jalal.
  10. Eo tempore appellata Serendip.
  11. Urbs appellata ab Ibn Battuta "Madinat Alkhansa" (مدينة الخنساء); dixit hanc urbem maximam esse orbis terrarum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Defrémery, C., et B. R. Sanguinetti, edd. 18531858. Voyages d’Ibn Batoutah. Linguis Arabica et Francogallica. 4 vol. Lutetiae: Société Asiatic.
  • Dunn, Ross E. 1986. The Adventures of Ibn Battuta. University of California Press. ISBN 0-520-05771-6. Reissued and revised in 2005. ISBN 0-520-24385-4.
  • Gibb, H. A. R., trans. 1929. Ibn Battuta Travels in Asia and Africa. Londinii: Routledge.
  • Gibb, H. A. R., et C. F. Beckingham, trans. et edd. 1958, 1962, 1971, 1994, 2000. The Travels of Ibn Baṭṭūṭa, A.D. 1325–1354. 4 vol. + index. Londinii: Hakluyt Society. ISBN 978-0-904180-37-4
  • Gordon, Stewart. 2008. When Asia was the World: Traveling Merchants, Scholars, Warriors, and Monks who created the "Riches of the East." Da Capo Press, Perseus Books. ISBN 0-306-81556-7.
  • Goucher, Candice, Charles LeGuin, et Linda Walton. 1998. "Transport, Temples, and Tribute: The Economics of Power." In the Balance: Themes in Global History. Bostoniae: McGraw-Hill. versio interretialis (pdf) apud www.learner.org
  • Hrbek, Ivan. 1962. "The chronology of Ibn Battuta's travels." Archiv Orientalni 30:409–486.
  • Mackintosh-Smith, Tim, ed. 2003. The Travels of Ibn Battutah. Picador. ISBN 0-330-41879-3.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg