Iagra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iagrae Indicae (gur) moles.

Iagra[1] est sacchari non refinati genus translaticium et indicum. Cum nomen et in cannae et palmae saccharum adhibeatur, sensu stricto significare debet cannae tantum. Palmae nihilominus saepe adhibentur, praesertim phoenix, sagifera, et coccos. Omnis generis iagra fit ex siropa decocta et usque ad 200° elixata, congelata, in lateribus formata et sic venum data.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1690 Rumphii Herbarium Amboinense
    "Saccharum rubrum, quod ex hoc coquitur succo, in Indostana Iagra vocatur ... unde veteres sine dubio Saccharum derivaverunt." (Lib. 1, cap. 9)