Latinitas bona

Iacobus Henricus Breasted

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iacobus Henricus Breasted, Sicagi anno 1928.

Iacobus Henricus Breasted[1] (27 Augusti 1865 Rockfordiae natus & 2 Decembris 1935 defunctus) fuit archaeologus et historicus Americanus. Breasted fuit primus Americanus qui ornatus est gradu doctorali in studiis Aegyptologicis, et in acie militabat eorum archaeologorum historicorum qui studia Cultus Civilis Occidentalis augebant ut "Proximum Orientem" origines Europae comprehenderent. Breasted locutionem Lunatum Fertile pepigit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studens[recensere | fontem recensere]

Natus est in oppido Rockford civitatis Illinoisensis Reipublicae Americanae, patre Carolo, urbis Chicago mercatore, matre Harrietta e gente Garrison. Postquam per unum annum ludum litterarium patriae urbis et per octo annos scholam grammaticam Chicagoensem frequentavit mense Septembri anni 1880 migravit in academiam Northwestern College prope urbem Chicago sitam, ut se totum litteris traderet, sed vere ineunte anni 1881 domum redire gravi morbo vexatus coactus est. Qua de causa mense Septembri anni 1883 demum studia litterarum intermissa in academia (Northwestern College) revocare potuit atque maturitatis examine perfunctus admissus est anno 1888 ad gradum Baccalaurei Artium. Sequentis autumno anni ad Seminarium Theologicum Chicagoense accessit, ut in studiis linguarum Semiticarum, quarum elementa nullo adiutore assecutus erat, per quarter sex menses versaretur. Deinde in Universitatem Yalensem oppidi Newport se contulit, ubi studiis orientalibus, theologicis, philosophicis per duo semestria operam dedit. Dissertatione sua inscripta The Order of the Sentence in the Hebrew Portions of Daniel (id est "Verborum Ordo in Partibus Hebraicis libri Danielis") probata examine rigoroso perfunctus est, atque mense Iunio anno 1891 ad honorem Magistri Artium ascendit. Cum postea in studiis litterarum, monumentorum, cultus veterum Aegyptiorum incubuisset, stipendium ad litteras Aegyptiacas in Germania colendas ab universitate liberalitate civium condita Chicagoensi accepit atque in Germaniam transmigravit, ubi inter cives Universitatis Regiae Fridericae Guilelmae Berolinensis autumno anni 1891 receptus in studiis cum Orientalibus, tum Aegyptiacis per sex semestra versatus est. Eiusdem anni mensi Aprili magister ad litteras Aegyptiacas docendas in Universitate Chicagoensi creatus est.[2]

Professor[recensere | fontem recensere]

Anno 1894 Breasted summos in philosophia honores rite capessivit, primusque Americanus gradu doctorali in Aegyptologia ornatus est, et officium docendi in Universitate Chicagoensi suscepit. Anno 1901 praefectus est Museo Orientali Haskelliano (quod futurum Institutum Orientale praecucurrit), in Universitate Chicagoensi anno 1896 aperto. Anno 1905 creatus est Professor ad Aegyptologiam et Historiam Orientalem, item primus ita praefectus in Civitatibus Foederatis. Cum museum cui praefectus erat opera et Proximi et Extremi Orientis ostenderet, studium praecipuum Doctoris Breasted erat Aegypto; operam dabat inscriptionibus Hieroglyphicis exstantibus congerendis, quas denique sub titulo Ancient Records of Egypt edidit. Id opus adhuc in pretio est, et, sicut scripsit Petrus A. Piccione in praefatio novae editionis anni 2001, continet textus et inscriptiones qui usque ad hunc diem non vernaculo sermone denuo conversae sunt.

Anno 1919 Iohannes D. Rockefeller sumptus suscepit ad Institutum Orientale condiendum, sub cuius Instituti tutela Breasted primum Universitatis conspectum archaeologicum Aegypti praefuit. Anno 1923 electus est socius United States National Academy of Sciences ("Academia Nationalis Scientarum Civitatum Foederatarum"). Obiit anno 1935, ab Aegypto rediens, pneumonia decisus. In sepulchreto Greenwood Rockfordiae in Illinoesia sepultus est, magno obelisco a regimine Aegyptiaco dato monumento.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De Hymnis in Solem Sub Rege Amenophide IV Conceptis, 1894, frontispicio: "Auctor I. Henricus Breasted Americanus"
  2. Haec paragraphus pleraque paene verbatim ex pagina 64 De Hymnis in Solem Sub Rege Amenophide IV Conceptis dissertationis, "Vita" intitulata, in qua Breasted ipse breviter vitam suam usque ad annum 1894 narrat, exsumpta est. Nominum propriorum formae sicut ipse scripsit relinquuntur.