Iacobus David Bourchier

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iacobus David Bourchier

Iacobus David Bourchier (Anglice James David Bourchier; natus apud Baggotstown comitatus Limericensis Hiberniae die 18 Decembris 1850; mortuus Serdicae in Bulgaria die 30 Decembris 1920) fuit diurnarius qui multos annos pro The Times scribebat de rebus Balcanicis.

Bourchier rebus classicis studuit Eblanae apud Collegium Trinitatis et apud Collegium Regale universitatis Cantabrigiensis. Fuit praeceptor in Collegio Etoniensi usque ad annum 1888; tunc Romaniam et inde Bulgariam iter fecit ut scriptor specialis diurni The Times, cuius scriptor ordinarius de rebus Balcanicis factus est anno 1892, initio Athenis degens, postremo Serdicae. Anno 1919, dum legati internationales deliberationem de pace componenda Lutetiae faciunt, Bourchier ibi commoratus est ut factioni Bulgaricae adiuveret.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Mr. J. D. Bourchier dead: a maker of Balkan history: 33 years correspondent of The Times" in The Times (1 Ianuarii 1921)
  • E. F. B. Grogan, Life of J. D. Bourchier. Londinii 1926
  • E. F. B. Grogan, Chandrika Kaul, "James David Bourchier" in Oxford Dictionary of National Biography (Oxoniae 2004)
  • Michael Foley, "James David Bourchier: an Irish Journalist in the Balkans" in Irish Communications Review vol. 10 (2007)