Hypata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hypata
Nomen vernaculare Υπάτη
IPA []
Regio Graecia Media
Unitas regionalis Phthiotis
Demus Lamia
Numerus incolarum 5351
(census anni 2010[1])
Latitudo 38° 52' N
Longitudo 22° 14' E
Cursuale
Situs Hypatae in Graecia
Hypata (Greece)
Hypata
Hypata

Hypata (Graece: (Ὑπάτη sive Ὓπατα; Neograece: Υπάτη) fuit urbs Graeciae antiquae et est vicus hodiernus 5351 incolarum (status: 2010) et pristinus demus in regionali Phthiotidis unitate Graeciae. Ab administratione reformata anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) pars est Lamiae demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Hypata anno 410 a.C.n. condita est. Tempore Romano fuit portus Achaeae provinciae. Medio Aevo et tempore Imperii Ottomanici nomine Neopatrae (Νέαι Πάτραι) sive (sermone cottidiano) Patratzicium (Πατρατζίκι) appellata est et caput "Ducatus Neopatrensis" fuit. Bello civili Graeco annis 1821-1822 ibi tria proelia commissa sunt. Anno 1830 regno Graeciae adiuncta est et nomen antiquum recepit. Bello orbis terrarum secundo Hypata valde vexata est: 15 incolae ob pontem super Gorgopotamo ab excursoribus anno 1942 destructum necati sunt; die 14 Iunii anno 1944 milites Germani vicum circumvenerunt, 28 incolas deiecerunt, 375 ex 400 aedificiis combusserunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis (2010) mense Maio anni 2010 a ministerio rerum domesticarum Graeciae edito invenitur.
  2. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae