Latinitas nondum censa

Hymnus Russiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Notatio musicalis hymni Russiae
Hymnus Russiae (organis)

Hymnus Russiae hodiernus ab anno 2000 in usu est. Antea terra illa certos hymnos alios habebat.

Historia hymni Russiae[recensere | fontem recensere]

Hymnus Imperii Russici ab anno 1816 erat Oratio Russorum (Russice: «Молитва русских»), cuius textus scriptus est a Basilio Žukovskij, et musica erat illa hymni Regni Uniti Deus Regem serva (Anglice: God Save the King). Anno 1833 acceptus est hymnus novus, initio officiali Oratio populi Russici («Молитва русского народа») dicitur, cuius musicam creavit Alexius L'vov, et Basilius Žukovskij textum scripsit. Qui hymnus Deus, Tzarem serva! (Russice: «Боже, Царя храни!») vulgo vocatur, de linea prima textus (talis linea in hymno praeterito etiam prima erat). Illo hymno Imperii Russici in tali qualitate ad finem exsistentiae imperii (anno 1917) utebantur.

Anno 1917, post Revolutionem Februarii, Russia facta est res publica et certis mensibus cantionem nomine Operarius hymnus Massiliensis («Рабочая Марсельеза») sicut hymnum suum habebat, cuius musica erat illa hymni rei publicae Franciae, pro quo Petrus Lavrov Russice scripsit textum novum (anno 1875 publicatum).

Hymnus publicus Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae, post Revolutionem Octobris anni 1917 formatae, annis 19181943 erat Internationalis hymnus (qui etiam factus est hymnus Unionis Sovieticae post formationem unionis illius anno 1922), cuius versio in linguam Russicam facta est anno 1902 ab Arcadio Kotz.

Anno 1943, acceptus est novus hymnus Unionis Sovieticae (qui etiam in usu erat sicut hymno Russicae SFSR), cuius musicam Alexander Alexandrov anno 1936 sicut Hymnum factionis bolsevicorum («Гимн партии большевиков») creavit. Sergius Michalkov et Gabriel El-Registan textum scripserunt. In versione prima texti Iosephus Stalin, dux Unionis Sovieticae, commemoratur. Ille anno 1953 mortuus est et dein damnatus, qua causa hymno Unionis Sovieticae annis 19551977 sine verbis utebantur. Anno 1977, S. Michalkov mutavit textum priscum hymni, et producto actionis illius ad finem exsistentiae Unionis Sovieticae (anno 1991) sicut hymno utebantur.

Ab anno 1990, hymnus Russiae erat Cantio patriotica («Патриотическая песня») Michaelis Glinkae, verba non habens, 11 Decembris anno 1993 a consulto praesidentis Russiae (qui illo tempore erat Boris Ieltsin) in tali qualitate confirmata.

Hymnus hodiernus Foederationis Russicae (qui musica, cuius auctor est A. Alexandrov, et textu, quem S. Michalkov scripsit, utitur) in usu est ab anno 2000. Die 8 Decembris anno illo Concilium Publicum Russiae, in lectione tertia et finali, accepit proiectum legis constitutionalis De hymno publico Foederationis Russicae. Die 20 Decembris 2000, Concilium Foederationis rei publicae illius probavit legem de hymno publico Russiae, hymni Unionis Sovieticae musicam, quam Alexander Alexandrov creavit, utenti. A lege foederali constitutionali De insigni publico Foederationis Russicae, 25 Decembris accepta et 27 Decembris anno 2000 publicato, musica illa confirmata est sicut musica hymni Russiae. Die 27 Decembris, praesidens Russiae creavit gregem e duodecim hominibus pro aestimatione propositionium de textu hymni eius. 30 Decembris textus pro hymno Russiae, quem Sergius Michalkov scripserat, a consulto praesidentis confirmatus est in tali qualitate. Textus ille, quem praesidens Vladimirus Putin proposuit, 7 Martii anno 2001 officialiter acceptus est a Concilio Publico sicut hymnus Russicae Foederationis.

Textus hodierni hymni Russiae[recensere | fontem recensere]

Textus Russice Translitteratio (ISO/R 9:1968) Versio ad verbum non officialis
Россия – священная наша держава, Rossija – svjaščennaja naša deržava, Russia – sacra nostra civitas,
Россия – любимая наша страна, Rossija – ljubimaja naša strana, Russia – favorabilis nostra terra,
Могучая воля, великая слава – Mogučaja volja, velikaja slava – Fortis voluntas, magna gloria
Твоё достоянье на все времена Tvoë dostojanʹe na vse vremena! Sunt heredium tuum in totis temporibus!
Славься, Отечество наше свободное, Slavʹsja, Otečestvo naše svobodnoe, Salve, Patria nostra libera,
Братских народов союз вековой, Bratskich narodov sojuz vekovoj, Fraternorum populorum unio saecularis,
Предками данная мудрость народная! Predkami dannaja mudrostʹ narodnaja! Ab ancestoribus data sapientia popularis!
Славься, страна! Мы гордимся тобой! Slavʹsja, strana! My gordimsja toboj! Salve, terra! Superbimus te!
От южных морей до полярного края Ot južnych morej do poljarnogo kraja Ab australibus maribus ad polarem oram
Раскинулись наши леса и поля. Raskinulisʹ naši lesa i polja. Extendunt se nostrae silvae et agri.
Одна ты на свете! Одна ты такая – Odna ty na svete! Odna ty takaja – Sola es in mundo! Sola es talis –
Хранимая Богом родная земля. Chranimaja Bogom rodnaja zemlja. Custodita a Deo natalis terra.
Славься, Отечество наше свободное, Slavʹsja, Otečestvo naše svobodnoe, Salve, Patria nostra libera,
Братских народов союз вековой, Bratskich narodov sojuz vekovoj, Fraternorum populorum unio saecularis,
Предками данная мудрость народная! Predkami dannaja mudrostʹ narodnaja! Ab ancestoribus data sapientia popularis!
Славься, страна! Мы гордимся тобой! Slavʹsja, strana! My gordimsja toboj! Salve, terra! Superbimus te!
Широкий простор для мечты и для жизни Širokij prostor dlja mečty i dlja žizni Latum locum pro somnio et pro vita
Грядущие нам открывают года. Grjaduščie nam otkryvajut goda. Futuri nobis promittunt anni.
Нам силу даёт наша верность Отчизне. Nam silu daët naša vernostʹ Otčizne. Nobis potentiam dat nostra fides Patriae.
Так было, так есть и так будет всегда! Tak bylo, tak estʹ i tak budet vsegda! Sic erat, sic est et sic erit semper!
Славься, Отечество наше свободное, Slavʹsja, Otečestvo naše svobodnoe, Salve, Patria nostra libera,
Братских народов союз вековой, Bratskich narodov sojuz vekovoj, Fraternorum populorum unio saecularis,
Предками данная мудрость народная! Predkami dannaja mudrostʹ narodnaja! Ab ancestoribus data sapientia popularis!
Славься, страна! Мы гордимся тобой! Slavʹsja, strana! My gordimsja toboj! Salve, terra! Superbimus te!

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hymnum Russiae spectant.