Hymnus Concordiensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Inscripta est prima versuum series "Hymni Concordiensis" in fundamento The Minute Man, statuae Concordiae Massachusettae a Daniele Chester French sculptae.

"Hymnus Concordiensis" est carmen Radulphi Waldo Emerson, anno 1836 composita pro dedicatione Concordiae Obelisci, monumenti quod reipublicae amicos die 19 Aprilis 1775 necatos in pugnis Lexingtoniensi et Concordiensi, primis Rerum Novarum Americanarum proeliis, celebravit.

Fons poematis potentiae partim est poetae coniunctio cum re et familiaritas cum bellatoribus illius temporis: poetae avus in pugnis Lexingtoniensi et Concordiensi interfuit; ipsa familiae domus, "The Old Manse" appellata, iuxta Veterem Pontem Septentrionalem stabat, locum quo avus per pugnam consistitit; et poeta hymnum ibi habitans composuit.

Concordiae anno 1837, apud celebrationem Diei Libertatis, Quarti Iulii, cives cantu hymni "Old Hundredth" verba cecinerunt.[1]

Poema[recensere | fontem recensere]

By the rude bridge that arched the flood,
Their flag to April’s breeze unfurled,
Here once the embattled farmers stood,
And fired the shot heard round the world.

The foe long since in silence slept;
Alike the conqueror silent sleeps;
And Time the ruined bridge has swept
Down the dark stream which seaward creeps.

On this green bank, by this soft stream,
We set to-day a votive stone;
That memory may their deed redeem,
When, like our sires, our sons are gone.

Spirit, that made those heroes dare,
To die, and leave their children free,
Bid Time and Nature gently spare
The shaft we raise to them and thee.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Adferuntur poematis verba de libro The Complete Works of Ralph Waldo Emerson (1904), ab Eduardo Waldo Emerson edito.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]