Hydra (album)

E Vicipaedia

Hydra est album sextum Within Temptation gregis musici Nederlandici, generis metalli symphoniaci, anno 2014 prolatum. And We Run peculiare carmen est, quod ei interest Xzibit, qui hiphop musicen canit - metallum enim musicum et hiphop perrare coniunguntur. In Paradise (What About Us?) canit Tarja Turunen, cantrix Finnica.

Nomen albi ab Hydra, mythologica serpente aquatica novem capitum originem ducit. Robertus Westerholt, citharista gregis, albo tale nomen factum esse ait, quia multi varii stili ei insunt. Hydra enim serpens duo nova capita crevisse perhibetur unicuique collo trucidato.

Index cantuum[recensere | fontem recensere]

  1. Let Us Burn - 5:31
  2. Dangerous - 4:52
  3. And We Run - 3:50
  4. Paradise (What About Us?) - 5:22
  5. Edge Of The World - 4:55
  6. Silver Moonlight - 5:17
  7. Covered By Roses - 4:48
  8. Dog Days - 4:47
  9. Tell Me Why - 6:12
  10. Whole World is Watching - 4:03