Humanitates publicae

E Vicipaedia

Humanitates publicae sunt opus organizationum culturalium foederalium, civilium, non lucrativarum, et in communibus conditarum, quae cives inter se conloquuntur, acroases, exhibitiones, perfunctiones, et alia programmata pro hominibus de rebus sicut historia, philosophia, cultura popularis, et artes humaniores permittentes et praebentes. Proposita humanitatum publicarum omnia quae ad varias heredias, mores, et res gestas spectant, et usus humanitatum in hodiernis vitae condicionibus tractant.

Homines qui se humanitatibus publicis dedunt spatia creare conantur ubi cives de educatione et cogitatione rerum et notionum conloqui possunt. Inter proposita humanitatum publicarum sunt exhibitiones et programmaturae quae se cum conservatione historica, historia orali, archivis, cultura materiali, arte publica, heredio culturali, et ratione culturae reipublicae gerendae coniunguntur. Qui humanitates publicas tractent facilitatem et utilitatem humanitatum per publicum generalem vel greges communitatis conservare volunt.

American Council of Learned Societies' National Task Force on Scholarship and the Public Humanities dicit naturam humanitatum publicarum esse inventiones eruditionis academicae civibus docere: "Litterae et humanitates non sunt duae provinciae distinctae, sed partes rationis unius, rationis per quam cognitio privata investigatur et in scientiam publicam commutatur." Alii subiciunt aequabilem intellegentiam modorum quibus historia, heredium, et cultura inter academiam et homines partiuntur.

Nonnullae universitates programmata in humanitatibus publicis instituerunt, inter quas:

Inter disciplinas coniunctas sunt historia publica, sociologia publica, folklore publicum, anthropologia publica, philosophia publica, conservatio historica, museologia, administratio hereditatis culturalis, archaeologia communis, ars publica, et scientia publica.

Inter exempla institutionum et organizationum privatarum vel publicarum quae programmta humanitatum publicarum sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "provides a gathering place, a commons, where faculty, students, and outreach professionals can collaborate with community groups to build strong campus-community partnerships and enhance public understanding of liberal arts for democracy."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • American Council of Learned Societies. 1990. National Task Force on Scholarship and the Public Humanities. Novi Eboraci: American Council of Learned Societies.
  • American Council of Learned Societies. 1993. The Humanities in the Schools. Novi Eboraci: American Council of Learned Societies.
  • Brooks, Peter, ed., cum Hilary Jewett. 2014. The Humanities and Public Life. Novi Eboraci: Fordham University Press. ISBN 978-0-8232-5704-1.
  • Office of Education of the United States. 1966. Guidelines: Financial Assistance for Strengthening Instruction in the Arts and the Humanities in Public Elementary and Secondary Schools. Vasingtoniae: Office of Education.
  • Probyn, Elspeth, Stephen Muecke, et Adam Shoemaker. 2006. Creating Value: The Humanities and Their Public. Canberrae: Australian Academy of the Humanities. ISBN 9780909897578.
  • Sommer, Doris. 2014. The Work of Art in the World: Civic Agency and Public Humanities. Durhamiae: Duke University Press. ISBN 9780822355714.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!