Hugo de Puteaco (episcopus Dunelmensis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hugo de Puteaco (natus anno circiter 1125; mortuus die 3 Martii 1195 fuit episcopus Dunelmensis et iusticiarius regni Angliae. Fuit filius Hugonis vicecomitis Carnotensis et Agnetis, quae filia fuit Stephani comitis Blesensis et Adelae, Gulielmi Conquestoris filiae. Patronus fuit ut videtur rerum gestarum scriptoris Rogerii de Hoveden.

Hugo de Puteaco amasiam habuit Adelisam de Percy, filiam notham Guillelmi de Percy, uxorem Ricardi de Moreville, et ex ea genuit filios duos (vel plures), scilicet Henricum et Hugonem (hic cancellarius meruit regibus Franciae Ludovico VII et Philippo II).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. V. Scammell, Hugh du Puiset: A Biography of a Twelfth-century Bishop of Durham. Cantabrigiae, 1956

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!