Howard Thomas Odum

Latinitas bona
E Vicipaedia


Howard Thomas Odum (1924–2002) fuit oecologus Americanus, qui non solum opera sua antecursoria oecologiae oecosystematum data innotuit sed etiam additis principiis thermodynamicis, quibus alios ad iudicationem provocabat.

De vita[recensere | fontem recensere]

Howard T. Odum die 1 Septembris 1924 in Carolinae Septentrionalis urbe Durham natus est patre Howardo W. Odum sociologo. Fratrem maiorem natu Eugenem secutus cum biologiae tum oecologiae studuit primum apud universitatem Carolinae Septentrionalis in Monte Capellae. Per tres tamen annos secunto bello mundano impediebatur a studiis, quae post bellum resumpta ad finem perduxit anno 1947. Inde in Yalensem universitatem transmigravit operam dissertationi daturus. Anno 1950 defendit dissertationem strontii biogeochemiam tractantem,[1] quam scripserat moderatore G.Evelyn Hutchinson, limnologo et oecologo theoretico.

Apud Yale cum Eugene fratre operam consociabat, et anno 1953 librum de arte oecologica disserentem ediderunt.[2] Quae consociatio per totam utriusque vitam duravit.[3] Munia ordinaria apud Dukianam, Texanam, Portoricensem, UNC universitates obibat, donec in urbe Gainesville consedit anno 1970. Apud universitatem Floridensem sedem interdisciplinarem locis uliginosis investigandis (Center for Wetlands) condidit anno 1973. Quo munere fungebatur, donec rude donatus ab officio discessit anno 1996.

Etiam alteram sedem interdisciplinarem[4] (Center for Environmental Policy) naturae suo iure tractandae dedicatam anno 1991 instituerat, cui etiam emeritus novissimis annis praefuit. Howard T. Odum die 11 Septembris 2002 cancro confectus de vita decessit.

Res gestae[recensere | fontem recensere]

Howard T. Odum inter antecessores cogitationis oecosystematicae numeratur. Quamvis investigatio empirica ab eo aliena non esset, tamen descriptio formalis oecosystematum ei in oblectamentis erat, nec solum sui ipsius causa sed eo consilio, ut melius intellegamus, quo modo natura se ipsam organizet et reficiat. Cogitationem oecologicam non solum biologià et geologià sed etiam oeconomià informavit, quae informatio felicissima etiam novas cogitandi vias aperuit.

Descriptio oecosystematis[recensere | fontem recensere]

Si res explananda (sicut natura physica) aliquo modo nimis ingens est intellectu, quibus ex rebus constet et quo modo suam praestet operam, expedit per analogiam progredi. Primum est intellegere, naturam non esse disiecta membra sed potius membrorum inter se agentium compages sive systema. Itaque Odum iam in dissertatione sua hanc proposuit definitionem, oecologi esse rem ingentem (sive oecosystema) ex integritate naturali intellegere.[5] Howardo Odum totus mundus apparebat ut cyclus immani magnitudine sese revolvens suamque stabilitatem temperans. Stabilitatem dixit principium teleologicum esse, cuius exemplum speciale selectio naturalis sit.[6] Itaque constat eum in animo habuisse notionem selectionis naturalis ad res sive entitates non solum biologicas sed etiam ad maiores (sicut ad mundum) extendere.

Odum, ut constat, per analogiam cogitare solebat.[7] Re enim parum intellecta cum re melius nota comparata meliorem intellectum illius consequemur. Itaque rete electrico ex pilis electricis, filis, restitorio, condensatro composito usus est ad structuram oecosystematis comprehendendam.[8] Electronum enim in rete electrico fluxus aliqua parte similis videtur carbonis (aliarumque materiarum) in oecosystemate fluxui. Etiam lege Ohm usus est ad energiae per oecosystema fluxus intellegendos, et ipsam legem rescripsit aptavitque ad systemata thermodynamica describenda. Itaque lege Ohm et circuitibus electricis usus est ad oecosystemata simulanda.[9]

Energetica[recensere | fontem recensere]

"Lingua energensis" rete nutribili salamandrae inlustrata

Annis 1960 Odum pro hac oecologici circuitus descriptione substituit symbola fluxus energicos depingentia. Quibus in figuram systematicam conformatis quaedam "lingua energetica" exstitit, qua energiae fluxus generatim et universe ante oculos ponere possit secundum principia physica. Adumbratione enim ad mera tantum pertinenti ea quae maximi momenti sunt ab iis quae minoris momenti sunt distingui possunt.[10]

Rerum natura repleta est omnis generis materialibus energiae fluctibus sive metabolismo energico, a gradu quantico per biosphaeram ad cosmon. Quarum rerum investigatio biochemiae et thermodynamicae est, quae partes energeticae sunt. Odum audacter oecologiam et energeticam inter se coniunxit arbitratus multiplicitate oecosystematis in energiae fluxùs redacta generalia principia oecosystematis inventum iri. Itaque prioribus principiis thermodynamicae nova principia addidit, quae ab aliis laudata, ab aliis repudiata sunt.

Odum, cum energicos oecosystematum fluxus perscrutatus differentias inter lucis solaris, variorum aquarum ventorumque fluxuum fossiliumque fomitum insitam laborandi vim investigabat, perspexit duos pluresve fontes energiae, dum systemate utuntur, non posse addi, nisi primum ad communem, quae differentias qualitativas explanet, mensuram conversi sint. Itaque ad emergiam, uniformem energiam utibilem, decucurrit, quae in conversionibus adhibeatur ad producta servitiaque paranda. Per emergiam lux solaris, fomites, electricitas nec non servitia communi ratione exaequari possunt.

Quibus rebus insuper se contribuerit[recensere | fontem recensere]

  • Experimenta per oecosystemata artificialia agebat, ex quibus nata sunt varia systemata microcosmica, sicut Biosphaera II.[11]
  • Odum, ratus oeconomiam potius rebus obiectivis (sicut energià) quam mercaturà taxandam esse, se oecoomiae oecologicae contribuit.[12]
  • Odum opinionibus ad oecosystemata pertinentibus etiam studia culturalia fecundavit.[13]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Summarium et commentarius in Limburg (2004)
  2. Fundamentals of Ecology, qui liber multis iam in editionibus exstitit.
  3. Mitsch (2003); Ramage & Shipp (2009: 87-95).
  4. Sane permultae disciplinae cum hac sede consociatae sunt, sicut oeconomia, sociologia, geographia, politice, iuris prudentia, philosophia, ars ingeniaria, ars urbium disponendarum.
  5. Odum (1950: 3).
  6. Odum (1950: 7, 10-11).
  7. Golley (1993: 189)
  8. Kangas (2004a: 101)
  9. Kangas (1995: 12)
  10. Odum (1994); Odum & Odum (2000); Taylor & Blum (1991)
  11. Marino & Odum (1999).
  12. Kangas (2004b).
  13. Abel (2013); cf. Groß (2001).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Abel, Thomas (2013) Culture in Cycles: Considering H.T. Odum’s ‘Information Cycle’. International Journal of General Systems 42: 1–31
  • Golley, F. (1993) A History of the Ecosystem Concept in Ecology: More than the sum of the parts. Yale University Press.
  • Groß, Matthias (2001) Die Natur der Gesellschaft. Eine Geschichte der Umweltsoziologie. München: Weinheim.
  • Jørgensen, Sven Erik & Svirezhev, Yuri M. (2004) Towards a Thermodynamic Theory for Ecological Systems. Elsevier.
  • Kangas, Patrick (1995) Contributions of H.T.Odum to Ecosystem Simulation Modelling. Maximum Power: the Ideas and Applications of H.T.Odum (ed. Charles A.S. Hall), 11–18. Colorado: University Press.
  • ——————— (2004a) The role of passive electrical analogs in H.T. Odum's systems thinking. Ecological Modelling 178: 101–106
  • ——————— (2004b) Ecological economics began on the Texas bays during the 1950s. Ecological Modelling 178: 179–181.
  • Limburg, Karin E. (2004) The Biogeochemistry of Strontium: a review of H.T.Odum's contributions. Ecological Modeling 178: 31–33
  • Marino, B.D.V. & Odum, H.T. (1999) Biosphere 2: Introduction and research progress. Ecological Engineering 13: 3–14
  • Mitsch. W.J. (2003) Ecology, ecological engineering, and the Odum brothers. Ecological Engineering 20: 331–338
  • Odum, Howard T. (1994) Ecological and General Systems: An Introduction to Systems Ecology. Colorado: University Press
  • Odum, Howard T. & Odum, Eugene C. (2000) Modeling for all Scales: An introduction to System Simulation. Academic Press.
  • Ramage, Magnus & Shipp, Karen (2009) Howard Odum. System Thinkers, 87–95. Springer
  • Taylor, P.J. & Blum, A.S. (1991) Ecosystems as Circuits: Diagrams and the Limits of Physical Analogies. Biology and Philosophy 6: 275–294