Hostus Lucretius Tricipitinus
Hostus Lucretius Tricipitinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti a.C.n. fuit. Praenomen eius libro de praenominibus "natum apud hospitem" significare dictum est[1].
Familia[recensere | fontem recensere]
Pater eius Lucius Lucretius T.f. Tricipitinus, consul anni 462 a.C.n., frater Publius Lucretius Tricipitinus annis 419 a.C.n. et 417 tribunus militum consulari potestate erat.
Cursus honorum[recensere | fontem recensere]
Lucretius anno 429 a.C.n. una cum Lucio Sergio L.f. Fidenate consul Romanus creatus est. Livius de hoc anno nobis rettulit: "Nihil dignum dictu actum his consulibus"[2]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 470
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 30,4
Antecessores: Lucius (aut Gaius) Papirius Crassus et Lucius Iulius Vop.f. Iullus |
Consul 429 a.C.n. cum Lucio Sergio L.f. Fidenate II |
Successores: Aulus Cornelius M.f. Cossus et Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus II |