Latinitas nondum censa

Hortus Botanicus Chelseyanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hortus anno 2006 visus
Hortus iuxta domum pictus

Hortus Botanicus Chelseyanus, a principio Apothecaries' Garden Anglice appellatus, postea Chelsea Physic Garden, iuxta oppidum Chelsea in suburbiis occidentalibus Londinii anno 1673 inceptus est iussu Collegii Apothecariorum Londiniensium (Worshipful Society of Apothecaries), annoque 1722, pecuniis a Iohanne Sloane donatis, in novos agros extensus. Ab anno 1682, suadente imprimis Hermanno Boerhaave horti botanici Lugduno-Batavi eo tempore praefecto, mutuationes seminum per orbem terrarum conducebantur. Ita plantae perutiles in varias regiones introductae sunt, p. ex. Gossypium barbadense in coloniam Georgiam, Zingiber officinale in Australiam.

Praefecti[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Philip Miller, Catalogus plantarum officinalium quae in Horto Botanico Chelseyano aluntur. 1730
  • Field, Semple, Memoirs of the Botanic Garden, Chelsea. 1878
  • Sue Minter, The Apothecaries' Garden. 2000