Haec pagina est honorata.
Latinitas bona

Horatii et Curiatii

E Vicipaedia
(Redirectum de Horatii)
Salire ad: navigationem, quaerere

Horatii et Curiatii sunt personae sex praeclari mythi bellici Romani, quem annales antiqui Tullo Hostilio regnante evenisse referunt, bello inter Romanos et Albanos commoto. Horatii tres pro Romanis, Curiatii tres pro Albanis pugnaverunt.[1].

Fabula[recensere | fontem recensere]

Traditio vulgata[recensere | fontem recensere]

De pugna[recensere | fontem recensere]

Tullo Hostilio Romae regnante, Gaio Cluilio Albae imperitante, duobus ducibus belli cupidis, Alba Romae, metropolis coloniae suae,[2] bellum paene civile indixit. Imperii Latinorum cupido vera huius belli causa erat, res repetundas et furta quaedam inceptis praetendere visum est. Mox Cluilio mortuo Mettius Fufetius dictator Albanorum fit. Colloquio cum Romanis habito, Tullo regi ostendit communes hostes Etruscos iam occasionem aucupantes ambarum civitatum bello mutuo fessarum sine molestia potiundarum. Itaque sine multorum militum strage de imperio decertandi viam docet : naturam ipsam consilium suum adiuvisse, quod in utroque exercitu trigemini fratres essent, "nec aetate nec viribus dispares."[3] Quo consilio probato, utraque civitas tres bellatores pro se certare iussit, ita ut ibi imperium foret ubi victoria fuisset. Mox Horatii et Curiatii ad hoc peculiare proelium electi in medium spatium utriusque aciei progrediuntur. Consertis manibus, duo Romanorum statim conciderunt: restabat igitur unus Horatius corpore integer et Curiatii tres quidem, sed diverse saucii. Tunc Horatius superstes, quia solus tribus par esse non poterat, ad ingeniosum strategema confugit : fugam capessere simulat, a Curiatiis cursu secutus qui, cum non ita graviter omnes vulnerati essent, non pari velocitate usi mox magnis intervallis inter sese distantes numero praestare desierunt. Quod aspiciens Horatius sese convertit atque in proximum hostem impetum facit, quem iam saucium prosternit. Deinde facile secundum et tertium singulos profligat, qui graviora vulnera acceperant atque viribus deficiebant. Ita imperium urbi Romae partum esse dicitur.

De sororis nece et iudicio Horatii[recensere | fontem recensere]

Horatia iacens postquam a fratre caesa est (tabula picta Iohannis Francisci Lagrenée).

Horatio victori Romam redeunti obviam venerunt cum laeti incolae, tum etiam soror uni e Curiatiis desponsa, quae, spoliis sponsi in fratris humeris cognitis, flebiliter nomen mortui appellare coepit. Horatius impudicitia sororis in tali victoria iratus gladio puellam transfigit, exclamans: "Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem."[4] Quod ob facinus in ius apud regem raptus est. Rex duumviros perduellionis creavit, qui secundum legem iudicarent. Capitis damnatus a duumviris, Horatius suadente rege Tullo Hostilio ad populum provocavit, qui eum ob recentia merita et patris preces iam senis, qui tres liberos uno die pro patria amiserat, absolvit. Haec prima provocatio ad populum in historia Roaman fuit, nisi potius de translatione usus posterioris in aevum mythicum agitur. Piacula tamen publice decreta sunt : pater filium capite adoperto sub iugum quoddam, tigno supra viam transmisso confectum, misit ; quem locum Romani posterius publice servavere atque sororium tigillum appellabant.

Quae Dionysius aliter tradiderit[recensere | fontem recensere]

Historicus Graecus tempore principis Augusti Romae vivens Dionysius Halicarnassensis in Antiquitatibus Romanis hanc fabulam plurimis verbis, longis orationibus insuper additis (rhetor erat), Graece narravit. Nonnulla fortasse de suo addidit, multa tamen e veteribus scriptoribus Romanis, quorum opera nunc deperdita sunt, nobis servavit. Non omnes enim idem scripserant. Loca diversa praecipua haec sunt :

  • Per matres suas, quae et ipsae gemellae erant, Horatii et Curiatii sobrini sunt.[5]
  • Quia in patria potestate etiamtunc erant trigemini Horatii approbationem paternam quaerunt antequam postulatis Tulli regis adsentirentur.[6]
  • In pugna Romanus primus cadit, deinde Sabinus, mox secundus Romanus. Ita in fine Horatius superstes duos hostes tantum fuga sua dissociat. Verisimile est Dionysium (vel scriptorem quem hic sequitur) patheticis et dramaticis vicibus narrationem suam exornare cupisse.[7]
  • Sororis impudicitiae Horatium piget non tantum quod amorem muliebrem utilitati patriae palam praeverterit sed etiam quia sola sine matre quamvis nubili aetate domo exierit atque sese vulgo commiscuerit.[8]

De monumentis[recensere | fontem recensere]

Vivis Tito Livio et Dionysio Halicarnassensi, id est aetate Augustea, plura monumenta huius fabulae Romae vel non longe a Roma ostendebantur:

  • sepulcra trium Curiatiorum et duorum Horatiorum in pugna occisorum, necnon Horatiae sororis quadratis lapidibus in ipso loco ubi quisque corruerat constructa. Ita tumuli duorum Horatiorum iuxta positi, trium Curiatiorum aliquo intervallo distantes erant.[9]
  • tigillum sororium publice reficiebatur ut integer maneret.[10] Ibi sacra quotannis celebrabantur.
  • pila Horatia vocabatur columna in angulo Fori unde spolia Curiatiorum antiquitus velut e tropaeo pependisse dicebantur (spolia ipsa tempore Titi Livii non supererant).[11]
  • lucus quidam heroi Horatio consecratus a Dionysio Halicarnassensi tempore quo Lucius Tarquinius Superbus Roma exactus est, memoratur.[12]

De interpretatione Dumeziliana[recensere | fontem recensere]

Religio Romana, si cum Graeca conferas, a mythis abhorrere videtur; attamen Georgius Dumézil docuit Romanos mythologiam Indo-Europaeam non omnino abiecisse sed in historiam originum suarum, in primis in regum aetatem transtulisse. Itaque mytho Horatiorum Curiatiorumque comparandarum mythologiarum viam adhibuit. Fabulam enim Celticam invenit Romanae proximam sibi visam, medio aevo demum litteris mandatam, sed elementa multo antiquiora servantem, quae ad mythologiam communem Indo-Europaeorum referri possunt. Nam ad eundem mythum narrationes quaedam Indicae de deo bellico Indra quoque pertinere videntur.[13] Illud carmen epicum Hibernum initia bellica herois Cùchulainn narrat, qui septem annos tantum natus arma a rege suo accepit. Tum gloriosa facta quaerens castellum trium filiorum Nechtae adiit, qui hostes feroces patriae suae erant. Singulos fratres ad proelium provocat, necat atque spoliat. Tum capita trium hostium secum ferens domum redit, sed quia ex ipsa pugna Cuchulainn velut furorem bellicum et magicum induit, rex et ipsi populares metuunt ne vim suam in ipsos vertat. Itaque consilio de ea re habito rex feminas nudas Cuchulainn obviam ire iussit, vim pueri in copulatione sexuum disperdere volens. At eo spectaculo Cuchulainn, pudore motus, vultum avertit; qua occasione utentes milites regis eum capiunt atque in cupam aquae gelidae demergunt, sed aqua fervefacta tabulas ligneas confregit. In secundam igitur cupam eum deiciunt cuius aqua ebulliit, mox in tertiam cuius aqua tantum tepefacta est. Tum demum sine periculo suorum in urbem intrare potuit.

Secundum interpretationem Dumezilianam Romani, magica et rerum naturam excedentia prodigia non iam intelligentes, partes fabulae singillatim receperunt atque noviter humanis et psychologicis causis coaptaverunt. Locum trium cuparum capit piaculum et iudicium per quae Horatio, pace deorum servata, civis in patria sua denuo esse licet. Praecipua diversitas est quod soror, non proelium furorem Horatii movere videtur.

Hic mythus rationem aetiologicam ritibus Kalendis Octobribus apud aram Iani Curiatii antiquitus observatis[14] praebuisse videtur, quibus iuvenes e bello redeuntes et sub sororium tigillum transeuntes furore ex ipsis proeliis nato et civitati ipsorum periculoso purgari oportebat.[15] Ita iste mythus, si divisionem Dumezilianam sequimur, ut ipse rex Tullus Hostilius, ad secundum munus societatis Indoeuropaeae pertinet, id est munus bellicum.

De fabula Horatiorum in litteris et artibus[recensere | fontem recensere]

Haec fabula argumentum non minus a musicis et tragicis poetis quam a pictoribus dilectum est. Inter notissima opera per ordinem chronologicum digesta sunt haec:

Fontes[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

  • Dominicus Briquel, "Tullus Hostilius et le thème indo-européen des trois péchés du guerrier," Folia electronica classica (FEC), 2003(5). [1]
  • Georgius Dumézil, Horace et les Curiaces, Parisiis, Gallimard, 1942.
    • Heur et malheur du guerrier: aspects mythiques de la fonction guerrière chez les Indo-Européens, Flammarion, 1985, secunda editio (prima apud PUF, 1969). ISBN 208211188X.
  • Marcellus Renard. 1953. Aspects anciens de Janus et de Junon. Revue belge de philologie et d'histoire 31(1):5-21. Commentarius in interrete.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ita vulgo, sed ipse Titus Livius (I, 24) dubitat utrum Horatii pro Romanis an pro Albanis pugnaverint.
  2. Romulus, conditor urbis Romae, nepos Albani regis erat atque Albanos secum ducebat.
  3. Ipsa verba Titi Livii sunt.
  4. Titus Livius I, 26.
  5. III,13,4. Dumézil p.119.
  6. III, 17. Dumézil 1942:118.
  7. III, 19-20. Dumézil 1942:117.
  8. III,21. Dumézil 1942: 106-108.
  9. Titus Livius I, 25 et 26(Horatia).
  10. Titus Livius I, 26.
  11. Dion. Hal III, 22, 9 : τὴν δ´ ἐπίκλησιν ἡ στυλὶς ἔτι φυλάττει τὴν αὐτὴν Ὁρατία καλουμένη πίλα. In dubio est utrum vocabulum pila femininum singulare an neutrum plurale sit. Titus Livius I, 26&thinsp: "illa pila et spolia."
  12. Ant. Rom. V, 14 et 16. Item apud Plutarchum, Vita Poplicolae IX,2.
  13. Dumézil, Heur et malheur du guerrier: aspects mythiques de la fonction guerrière chez les Indo-Européens, 1985:25-43.
  14. Dion. Hal. III, 22, 7.
  15. Dumézil 1942:113-115.