Historia biologiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Frontispicium ad poemam Erasmi Darwin de evolutione, The Temple of Nature (Templum Naturae)

Historia biologiae scientiam rerum vivarum ab antiquitate ad hoc tempus investigat. Quamquam notio unius disciplinae cohaerentis biologiae solum saeculo XIX orta est, scientiae biologicae ex traditionibus medicinae et historiae naturalis emerserunt, qui ad ayurvedam, medicinam Aegypti antiquae, opera Aristotelis et Galeni extenduntur. Haec scientia antiqua in Medio Aevo elaborata est medicis philosophisque Musulmanis, talibus qualis est Avicenna. In Renascentia Europaea et Novo Aevo cogitatio biologica tempus rerum novarum subiit, propter studium novum empirismi et inventionem multorum organismorum novorum. Eminentes viri huius motus erant in physiologia Vesalius et Harvey, qui experimentis observationeque deligentis uti sunt, et in historia naturali Linnaeus et Buffonus, qui vitae diversitatem et fossilia classificare, atque organismorum crescentiam et mores investigare coeperunt. Microscopia mundum antea ignotum microorganismorum ac cellularum patefecit. Momentum crescente theologiae naturalis, partim responsi philosophiae mechanicae, auctum stimulavit historiae naturalis, quamquam de argumento teleologico a religione dato pendebat.

Saeculis XVIII et XIX scientiae biologicae, tales quales sunt biologia et zoologia, facti sunt disciplinae cum professionibus distinctis coniunctis. Lavoisierius et alii scientifici mundos animatum inanimatumque per physicam et chemiam connectere coeperunt. Exploratores-naturalistae, ut Humboldt, interactionem inter organismos et locos eorum exquisiverunt, fundamentum iacentes biogeographiae, oecologiae, ethologiae. Naturalistae essentialismum repudicare et momentum exstinctionis ac mutabilitatem specierum considerare coeperunt. Theoria cellularum novum conspicuum de basi vitae dedit. His adeptionibus atque effectibus embryologiae et palaeontologiae Carolus Darwin synthesim elaboravit: theoria evolutionis per selectionem naturalem. Finis saeculo XIX vidit casum theoriae generationis spontaneae et ascensum theoriae microbioticae morborum.

Cum opera Mendel prima parti saeculi XX denuo inventi sint, Thomas Hunt Morgan cum discipulis suis theoriam geneticae elaboraverunt. Annis 1930 genetica et selectio naturalis in synthese evolutionis hodierna coniunctae sunt. Novae disciplinae rapide creverunt, praecipue postquam Watson et Crick structuram acidi desoxyribonucleici agnoverunt. Post constitutionem dogmatis centralis et explicationem codicis genetici, biologia magnam partem divisa est in partes duae: biologiam organismos totos et organismorum greges tractantem et biologiam elementa minora tractantem (biologias cellularem et molecularem). Fini tamen saeculi XX haec divisio reversi coepit. Hodie biologistae organismorum artes moleculares saepe utunur, et biologistae moleculares et cellulares interactionem inter gena et loca indagant, etiam geneticam gregum organismorum.

Roman numeral 10000 CC DD.svg