Histiaea

E Vicipaedia
Wikidata Histiaea
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°57′0″N 23°9′0″E
Numerus incolarum: 4 067, 4 164, 4 102, 4 339, 3 662

Gestio

Procuratio superior: Histiaea-Aedepsos, Commune of Istiea, Evia

Tabula aut despectus

Histiaea: situs
Histiaea: situs
Despectus in Histiaeam

Histiaea (Neograece Ιστιαία) est urbs et pristinus demus Euboeae (Δήμος Ιστιαίας) in Graecia 7329 incolarum (status: 2010). Ab administratione reformata anno 2011 (vide Libellus Callicratis) pars est Histiaeae-Aedepsi demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[1] In parte Euboeae septentrionali sita a mare quinque chiliometris abest. a saeculo decimo quinto usque ad saeculum undevicesimum Xerochorium (Neograece Ξηροχώρι) appellata est.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Urbs hodierna nomen ab antiqua trahit, quae tamen Plinio maiore teste[2] iam primo saeculo deserta erat. Apud Homerum, qui urbem "uvis divitem" vocat[3] Ἱσττίαια appellata est, dialecto Ionica Ἱστιαίη[4], dialecto Attica Ἑστίαια.[5] Unde pars Euboeae septentrionalis Ἱστιαιῶτις[6] sive Ionice Ἱστιαιῆτις vocata erat. Postea a colonia quam Athenienses, qui anno 446 a.C.n. Histiaeos subegerunt, huc deduxerunt[7], Oreos sive Orei (hodie: Ωρεοί) appellata est[8] Loca hodierna Orei (in litore) et Histiaea (in interioribus) circiter quinque chiliometris distant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  2. Naturalis historia 4,64
  3. Ilias 2,537: τε πολυστάφυλόν θ' Ἱσττίαιαν
  4. Herodotus 8,23
  5. Thucydides 1,114
  6. Herodotus 7,23: γῆς δὲ τῆς Ἱστιαιώτιδος
  7. Plutarchus, Pericles 23.3
  8. Thucydides 8,95 et Pausanias 7,26,4. Cf Aristoteles, Politica V.4.4.