Hipparchicus

Latinitas bona
E Vicipaedia


Hipparchicus (Graece Ἱππαρχικός) est libellus a praeclaro scriptore Atheniensi Xenophonte de munere hipparchi, id est magistri equitum Atheniensis, ultimis annis vitae suae conscriptus. Duo hipparchi quotannis Athenis erant, quorum uterque quinque turmis (Graece φυλή) praeerat et imperium eorum a populi suffragiis ad libitum prorogari poterat. Nam equitatus omnis Atheniensium mille equitibus constare solebat, in decem turmas divisis.

De experientia Xenophontis[recensere | fontem recensere]

Ipse Xenophon antequam exsiliaretur Athenis equo meruerat. Tempore quo decem milia post pugnam Cunaxensem per Asiam ad mare redire conabantur plurimis periculis obnoxii quia equitatu carebant, turmam quadraginta equitum instruxit, ut novissimum agmen ab hostibus tueretur[1]. Postea quoque apud Lacedaemonios, cum primo anno militiae suae in Asia rex Agesilaus, quia equitatu carebat, proelia cum Persis in aperto committere non auderet, verisimile est Xenophontem in equitibus et legendis et instruendis et exercendis regi Spartano opem tulisse[2]. Itaque in hoc libello, tamquam vir peritus huius artis, praecepta[3] magistratibus Atheniensibus tradit. Cum alia multa, tum ut ducentos equites mercennarios Athenienses conducerent ad numerum praescriptum explendum suadet Xenophon : illo tempore enim multi cives equo merere recusabant.

Quo tempore scriptus sit[recensere | fontem recensere]

Tunc cum Hipparchicum scripsit Xenophon cum republica Atheniensi in gratiam iam redisse videtur ; praeterea hoc opusculum similitudines quasdam cum De Vectigalibus praebet. Itaque verisimiliter post 360 a.C.n. scriptum dici potest.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • G.R. Bugh, The Horsemen of Athens, Princeton University Press, 1988 (prima editio).
  • E. Ekman, Zu Xenophons Hipparchikos, Uppsala, 1933. [Dissertatio Academica]
  • Albertus Martin, Les Cavaliers Athéniens, Parisiis, 1886. Recensio critica

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anab. III,3,16
  2. Ages. I,23-24. Hell. III,4 et IV,3,4-9.
  3. Paene eadem in ore Socratis posuerat (Mem. III,3).