Hetaeri

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hetaeri seu hetairoi (a Graeco ἑταῖροι, sing. hetairos; Latine "comes, sodales") fuerunt equites praecipui copiarum Macedonicarum. Noti etiam sunt nomine xystophōroi (Graece ξυστοφόροι, Latine fere "qui hastam ferunt") propter arma prima quibus ornabantur. Secundum Diodorum Siculum et Arrianum, hetaeri optimi fuerunt de equitibus antiquis.

Antiquitus nobiles et principes erant qui montana regebant Macedonica suo iure, dein deminuta potestas eorum est; cum Philippus II rex exercitum renovaret, hetaeri una cum ministris et Macedonicis et Graecis congregati et facti sunt equites fidem regi servantes.

De apparatu et partitionibus[recensere | fontem recensere]

Hetairos forsitan Thessalicus pugnans, in sarcophago Alexandri Magni sculptus.

Philippo II et Alexandro regibus, ornabantur hetaeri loricis coriaceis vel metallicis, quas ipsi sibi parabant pro opibus delectibusque; cassidibus levibus neque nimis amplis ad bene videndum audiendumque,[1] quorum Boeotia est origo; hastis ligneis (xysta; sing. xyston) 3.5–4.25 metra longis, quae sane duobus instruebantur aculeis;[2] gladio unius aciei (kopís vel μάχαιρα, machaera).[3] Secum ferre scuta non solebant hetaeri, neque ocreas; ad hoc, equi non gravibus loricis induebantur metallicis nisi partim, sed pellibus.

Hoc modo dividebantur equites Macedonici:

  • Ilē seu eilē, "turma", ex 200–300 equitibus composita ab ilarchē ducta. Turma quam ipse rex ducebat basiliké ile (Latine "turma regalis") appellabatur: in 400 equitibus constabat;
  • In duas partes (lóchoi) una ile dividebatur;
  • Tetrarchiai duae lochon faciebant.

Quomodo turma instruebatur[recensere | fontem recensere]

Turma hetaerorum apta ad dextrum phalangis latus erat una cum hypaspistais (genus quodquam hoplitarum) aliisque expeditis militibus, nec numquam ad hostes a tergo vel ab latere circumveniendos.

Modus instruendi equitatūs variabilis erat pro natura locorum et equitum numero. Tamen Alexandri Magni hetaeri praesertim disponebantur ut triangulum vel rhombum: hoc equitibus celeres sinebat motus. Nam scripsit Asclepiodotus Tacticus:

[...] (Sic) omnes equites caput [turmae] aspiciebant, id est turmae ducem, ut agmen gruum disposite volitantium.
Tactica, 7:3

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ut ipse Xenophon monet in scripto De equitatu; legere scriptum potest hic.
  2. Paolo Cau, Battaglie — Isso 333 a.C., pag. 38.
  3. Iterum Xenophon hoc modo monet: μάχαιραν μὲν μᾶλλον ἢ ξίφος ἐπαινοῦμεν, machaeram vero magis quam gladium probamus (De equitatu, 12:11).

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Xenophon, De equitatu.
  • Asclepiodotus, Tactica.
  • "Hetaeri" in Harry Thurston Peck, Harpers Dictionary of Classical Antiquities (Novi Eboraci: Harper, 1898)
  • Paolo Cau, Battaglie, pp. 34–40, Florentiae, 2006.
  • Giovanni Caselli, Le grandi civiltà del mondo antico — Greci, pp. 148–153; Florentiae, 1999.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]