Hestiaea Alexandrina

E Vicipaedia

Hestiaea Alexandrina fuit grammatica Graeca, operis cuiusdam de Iliade scriptrix. Huius operis, hodie deperditi, testimonia tria supersunt. Citatum est olim a Demetrio Scepsio in libris cuius titulus fuit Acies Troiana, deperditis et illis sed a Strabone relatis. Citatum est etiam in scholiis Iliadicis et in scholiis ad Hesiodi Opera et dies.

Hestiaea "grammatica" in scholiis, "Alexandrina" a Strabone dicitur, sed an Alexandriae in Aegypto incola fuerit vel Alexandriae Troadis nescitur.[1][2] Haec urbes ab Alexandro Magno conditae sunt; Hestiaea igitur post Alexandrum, ante Demetrium Scepsium mortuum scripsit, videlicet saeculo circiter III a.C.n.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. V. Luce (1998). Celebrating Homer's Landscapes: Troy and Ithaca Revisited. Yale University Press. p. 132. ISBN 978-0-300-07411-6 
  2. Sarah B. Pomeroy (1990). Women in Hellenistic Egypt: From Alexander to Cleopatra. Wayne State University Press. p. 61. ISBN 978-0-8143-2230-7