Heroes of Might and Magic V

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Heroes of Might and Magic V (Latine Heroes potentiae magiaeque, capitulum quintum) est ludus computatralis de rebus phantasticis, pars quinta seriei eiusdem nominis.

Materia ludi bella inter gentes mythicas, quae incolunt imaginarium orbem terrarum Ashan appellatum. Personae principes sunt heroes duces exercituum, a quibus ludus nomen accipit.

De ludi fabula[recensere | fontem recensere]

Dividitur ludus sex in acta vel capitula, quorum quodque singulae sex gentium dicatum. Fabula incipiente Daemones bellum gerunt contra humanum Imperium gryphis: huius primum, illorum deinde partem sic suscipit lusor, ut utramque belli frontem agnoscat. Imperialium quidem heroum clarissima regina Isabel, daemonicorum autem Agrael. Ceterorum quattuor ludi partium quaeque unam reliquarum gentium figurat, quae sunt Necromantii, Alfi, Alfi Obscuri et Magi.

Index factionum nominum[recensere | fontem recensere]

Factio quaeque mythicarum gentium nomen accipit a loco in quo sedes habere solet. Ita sex habemus quoque factiones:

  • Haven (Latine Refugium) est factio Imperii gryphis;
  • Inferno (Infernus) est factio Daemonum;
  • Necropolis (Sepulcretum) est factio Necromantiorum;
  • Sylvan (Regnum Silvestre) est factio Alforum;
  • Dungeon (Subterraneum) est factio Alforum obscurorum;
  • Academy (Academia) est factio Magorum.

De complementis[recensere | fontem recensere]

Complementa duo ludo adhuc addita sunt:

  • Hammers of Fate (Latine Mallei fati), anno 2006 editum;
  • Tribes of the East (Tribus orientales), anno 2007 editum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]