Latinitas nondum censa

Hermenegildus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Triunfo de san Hermenegildo. Ioannes de Herrera pinxit.

Hermenegildus (Gothice: Ermen Gild; † 13 Aprilis 585) fuit princeps Visigothorum, filius Liuvigildi et frater Recaredi I. Anno 579, Ingundam, filiam regis Austrasiae, duxit. Ingundis erat Catholica, et cum Leandro Toleti exorsa est Hermenegildum, ut in fidem Catholicam converserit.?

De rebellione[recensere | fontem recensere]

Postea conversio Hermenegildus foedere iungit cum Byzantinis et contra patrem rebellit. Hermenegildus in provincia Baetica rege est coronatus anno 580. Tum Liuvigildus Hermenegildum deinde filium imperiis suis tyrannizantem, pugnavit.

Liuvigildus dum annos quinque belli cum filio velit foedus iciere, sed fine cum copiis filiu superavit.

Reccaredus fuit dux copiarum Visigothorum et Hermenegildum superavit in pluris proeliis. Tunc, Hermenegildus ex Emerita in Hispalis effugit (584), ubi Recaredus eum obsedit. Hermenegildus captus est (584) et pater ignovit Hermenegildo. Hermenegildus tunc in exilio missio. [1]

Dum Hermenegildus usurpator fuit, regem se coronavit in Baetica et inscriptionem suam habemus:

In nomine Domini anno feliciter secundo regni domini nostri [H]Ermenegildi regis quem persequitur genetor sus dominus Liuvigildus rex in ci[b]vitate [H]Ispa[lense] indictione tertia decima.[2]

Testimonia[recensere | fontem recensere]

Gregorius Turonensis de rebellione Hermenegildi scripsit:

Liuvigildus autem dedit eis unam de civitatibus, in qua resedentes regnarent. Ad quam cum abissent, coepit Ingundis praedicare viro suo, ut, relicta haeresis fallacia, catholicae legis veritatem agnuscerit. Quod ille diu refutans, tandem commotus ad eius praedicationem, conversus est ad legem catholicam [...] Quod cum Liuvigildus audisset, coepit causas querere, qualiter eum perderet. Ille vero haec intellegens, ad partem se imperatoris iungit, legans cum praefectum eius amicitias, qui tunc Hispaniam inpugnabat. Liuvigildus autem dirixit ad eum nuntius, dicens: 'Veni ad me, quia extant causae, quas conferamus simul'. Et ille: 'Non ibo, quia infensus es mihi, pro eo quod sim catholicus'. At ille, datis praefecto imperatoris triginta milibus solidorum, ut se ab eius solacio revocaret, commotu exercitu, contra eum venit. Herminigildus vero, vocatis Grecis, contra patrem egreditur, relicta in urbe coniuge sua. Cumque Liuvigildus ex adverso veniret, relictus a solacio, cum viderit nihil se praevalere posse, eclesiam, qui erat propinquam, expetiit, dicens: 'Non veniat super me pater meus; nefas est enim, aut patrem a filio aut filium a patre interfici'. Haec audiens Liuvigildus, misit ad eum fratrem eius; qui, data sacramenta ne humiliaretur, ait: 'Tu ipse accede et prosternere pedibus patris nostri, et omnia indulget tibi'. At ille poposcit vocare patrem suum; quo ingrediente, prostravit se ad pedes illius. Ille vero adpraehensum osculavit eum et blandis sermonibus delinitum duxit ad castra, oblitusque sacramenti, innuit suis et adpraehensum spoliavit eum ab indumentis suis induitque illum veste vile; regressusque ad urbem Tolidum, ab latispueris eius, misit eum in exilio[3]

Iohannes Biclarensis hanc rem confirmat:

Liuvigildus rex filio Hermenegildo ad rem publicam commigrante Hispalim pugnando ingreditur, civitates et castella, quas filius occupaverat, cepit, et non multo post memoratum filium in Cordubensi urbe comprehendit et regno privatum in exilium Valentiam mittit.[4]

Nihilominus, Sisbertus, Gothus Arianus, Hermenegildum in Tarracone anno 585 necavit.

Hodie est sanctus martyr Ecclesiae Catholicae Romnanae, sanctus patronus Monarchiae Hispanicae et protector conversium.?

De familia et progenie[recensere | fontem recensere]

Hermenegildus fuit frater Reccaredi et filius Liuvigildi. Ingundis genuit filium singulum, Athanagildus, qui fuit avus Ervigii regis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. La Rebelión de Hermenegildo, Historia 16, Sept. 2007
  2. THOMPSON, The Goths in Spain, cg. 3, note 43
  3. Decem Libri Historiarum, Gregorii turonensis, V.38
  4. 'Chorincon Iohannis Biclarensis 584.3 = vv. 240-245
Fíbula aquiliforme (M.A.N. Madrid) 01.jpg
Haec est pagina de
Hispania Visigothica.
Ut hoc indagare, vide etiam
Categoria:Hispania Visigothica.