Hermannplatz (statio)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statio ferriviaria subterranea lineae 7

Hermannplatz id est Latine Forum Arminianum est area publica Ricardiani in regione Berolini Nova Colonia. Unum latus fori ubi pantopolium Karstadt est ad Montem Crucis pertinet.

Magistratus Arminii nomine ducem Cheruscorum, qui Varum ducem Romanum vicerat, memorare voluit, sed multi putaverunt nomen Hermanno Boddin memoriae esse, qui communi Ricardiano praefuit. Forum hoc nomen habet ab usque 9 Septembris 1885.

Commeatus[recensere | fontem recensere]

In foro est quadrivium duarum linearum numeris 7 et 8 designatarum ferriviae subterraneae metropolitanae Berolinensis. Lineae numero 8 designatae proxima statio septentrionem versus est portae Cotbusiensis.

Coordinata geographica[recensere | fontem recensere]

52° 29′ 14″ Sept., 13° 25′ 29″ Ort.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]