Heraclea Cybistra

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Heraclea Cybistra (Graece: Hράκλεια Κύβιστρα; prope Ereğli in provincia Iconio Turciae situm), saepe solum Cybistra nominatum, aetate Hellenistica oppidum cuiusdam momenti fuit quod viam ad Portam Cilicianam ducentem adiacuit. Situs facile aditi causa saepe ab Arabibus Asiam Minorem vastantibus (duce Aaron/Harun al-Rashid et postea al-Ma'mun anno 832) combustum est. Paulo a meridie est caelamen famosum Hetthaeticum fingens lyncem quendam regem adaequantem deumque colantem.