Heraclea (Cyclades)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Heraclea

Heraclea
Ἡράκλεια / Ηρακλειά
Heraclea (Greece)
Heraclea
Heraclea
Positura
Positura maritima Aegaeum mare
Geographia physica
Archipelagus Cyclades
Area 17.795 km²
Altitudo maxima 133 m
Geographia politica
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Demi Naxos et Cyclades minores
Locus medius Sanctus Georgius
(Άγιος Γεώργιος) (portus)
Demographia
Numerus incolarum 133 (2010)[1]
Spissitudo 7 incolae per km²
Postscripta
Postscripta Insulae Graeciae
Tabula geographica
Situs insulae Heracleae in Cycladibus
Situs insulae Heracleae in Cycladibus

Heraclea (Graece Ἡράκλεια sive Ηρακλειά) est insula a Naxo ad orientem versa, in catena insularum Cycladum inclusa. Ex administratione reformata anno 2010 una cum tribus insulis non inhabitatis unitatem popularem demi Naxi et Cycladum minorum in regione Aegaei Australis format.

Historia[recensere | fontem recensere]

  • Duo vici a Cultura Cycladum priore repetentes ab archaeologis prope Sanctum Mamam (Άγιος Μάμας) et Campum Sancti Athanasii (Κάμπος Αγίου Αθανασίου) reperti necnon sepulcra forma cistarum prope Sanctum Mamam insulam iam tertio millenio a.C.n. inhabitatam esse attestant.
  • Arx (Κάστρο) prope Libadium (Λιβαδι) a portu Sancto Georgio in meridiem versum inter quartum et secundum saeculum a.C.n., ut putatur, aedificatum est.
  • Medio Aevo et Imperio Ottomanico insula piratis praesidio erat.

Visu digna[recensere | fontem recensere]

Caverna Sancti Ioanni (Σπήλαιο Αγίου Ιωάννη) iuxta litus meridianum sita est. Per cuniculum angustum diametri fere 0.5 m ad primam cavernam diametri 27 x 17 m altitudinisque 10 m pervenitur, quam quinque aliae cavernae sequuntur. Ibi numerosae stalactites ac stalagmites concretae sunt. Longitudo systematis cavernarum est 80 m, area fere 2000 m². In ima caverna stagnum parvum est.

Die 28 Augusti in vigilia festi Sancti Ioannis Baptisti in cavernis candelis illuminatis liturgia celebratur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis (2010) mense Maio anni 2010 a ministerio rerum domesticarum Graeciae edito invenitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!