Heptastadium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Heptastadium (Alexandriae)
Heptastadium
Heptastadii situs
Pharus Alexandrinus nummis Aegyptiis saec. II a.C.n. pictus

Heptastadium (Graece: Ὲπταστάδιον) fuit moles saeculo fere III a.C.n. constructa, septem stadiis longa, quae ab urbe Alexandria Aegypti in insulam Pharum tendebat (ubi stetit Pharus turris iussu regum Ptolemaei I et II erecta). Ita Portus Magnus ab Eunosti et Ciboto portibus divisus est.

Historia fabulosa originis Heptastadii Ammianus Marcellinus praebet:

Haec eadem regina[1] Heptastadium sicut vix credenda celeritate ita magnitudine mira construxit ob causam notam et necessariam. Insula Pharos, ubi Protea cum phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur inflatius[2], a civitatis litore mille passibus disparata Rhodiorum erat obnoxia vectigali. Quod cum in die quodam nimium quantum petituri venissent, femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum isdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mare, solo propinquanti terrae sunt vindicata. Quo cum vehiculo ingressa errare ait Rhodios insularum non continentis portorium flagitantes.
Ammianus Marcellinus, Res gestae 22.16.10-11

Canales duo moli subducti sunt (pontibus superpositis) ut communicatio inter duos portus faceretur. Quos canales Caesar in bello Alexandrino obstruendos iussit.[3]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]


templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!