Henricus Vaughan

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Henricus Vaughan, medicus et poeta Cambro-Britannus (ipsius designatione Siluris) prosapia gentili Newton (sive Trenewydd) parochiae Sanctae Brigidae (vulgo Llansantffraed) Breconiensi in comitatu anno 1621 natus eidem parochiae die 23 Aprilis anno 1695 mortuus est. poëta metaphysicus fuit.

Thomas Vaughan, frater gemellus, Hermeticismi, quo poeta imbutus est, expositor erat.

Post studia grammatica apud clericum vicinum, Matthaeum Herbert, exercita, Vaughan anno 1638 apud Oxonienses immatriculatus est. Collegii Iesu registra eius mentionem faciunt. Forsan brevi tempore (sed non certum est) Leidensem Universitatem, ubi medicinae studia vigebant, frequentabat. Londinii biennio vivebat. Postea tamen Breconiae apud iudicem iurisprudentiae experientiam acquisivit.

Bello civili regi fidelis medicinae litterisque secessu se devovit. Illam vicinis praestabat, has operibus illustrabat.

Compositio litteraria Vaughan generibus compluribus subsumenda prosam poesiamque comprehendit.

Prosae opera translationes creationesque originales continet. Versiones Belli Civilis Anglici tempore factae anno 1654 Floribus Solitudinis plerumque editae sunt. Hoc opus Paulini Nolani Vitam, Eucherii Lugdunensis Epistolam (textum ab Heriberto Rosweydio Antverpiae anno 1621 editum) tractatuumque duorum Ab Iohanni Nierembergiensi redactorum translationes continet. Opus Henrici Vaughan secessui congruens in vitae rusticae laudem Hispanica lingua ab episcopo Novae Carthaginis postea Dumii, Antonii de Guevara compositum vertitur.

Genera saepe non plane distinguuntur. Hominis in gloria operis nuper Anselmo attributi sed quod ab Eadmero amanuensi eius compositum esse nunc creditur versionem una cum Monte Olivarum, precum privatarum libro, anno 1652 edidit.

Anno 1651 Maximi Tyriensis Corporisne, an animi, graviores sint morbi, Plutarchique De capienda ex inimicis utilitate dissertationes anglice verterat. Praecederat anno 1646 Iuvenalis Saturae decimae versio.

Henrici Nollii, auctoris hermetici, annis 1655 et 1657 tractatus edidit.

Prosae inter opera originalia a Vaughan composita reperiuntur: "Homo in Tenebris" (excerpta nihilominus ab Vergilio, Hieronymo, Hadriano imperatore, poeta Aneurin continens), Mons Olivarum liber supradictus (hic Taylorii, Dunensis episcopi, opus manifeste auctoritatem apud eum habebat), epistulae (inter alios ad Wood et Aubrey missae).

Praesertim ob poesias anglicas cognitus, Vaughan a poetis Latinis (videlicet Vergilio, Ovidio, Ausonio, Boethio, Severino, Claudiano) versiones fecit, ipse versus latinos scripsit. Maxime editi sunt Salmonis fluvio Isca capti versus quos ad clericum vicinum, Thomas Powellem misit.

Poesarum compositionum libris saepe titulos latinos praemisit. Hic reperiuntur "Olor Iscanus," "Silex Scintillans," "Thalia Rediviva."

Haec volumina annis 1651, 1654, 1677 edita sunt. "Olor Iscanus," temporum maerore (v.g. regis filiae epitaphium, in militem occisum elegeia) affectus, Bibliothecae Bodleianae evocationem, epistolam ad Katharinam Philips (Orindam) missam, ad Breconiam invitationem, poesias Iscae fluvio dedicatas continet.

Opus maximum, Silex Scintillans, naturae divitias, revelationis gloriam, animae iter illustrat. Auctoritatem enim maximam apud poetam habebat presbyter Anglicanus, Georgius Herbert, qui thematum copiam supplebat. Vaughan autem experientiae diversitate, tropis (v.gr. adliteratione, assonantia), variatione, opus singulare effecit.

Poetae anni ultimi litibus tristificati sunt. Minus poetice composuisse reputatur. Opus enim ultimum poesias etiam Belli Civilis tempore scriptas continet.

Vaughan coemeterio Llansantffraed, ubi epitaphium ab eo compositum invenitur, sepultus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]