Henricus Toti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Henricus Toti et birota sua

Henricus Toti (natus Romae die 20 Augusti 1882, mortuus Montis Falconis die 6 Augusti 1916) fuit birotarius Italicus, miles et heros, in Primo bello mundano pugnans.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Anno 1904, nauta, contra piratarum classem in Mare Rubro pugnavit. Anno 1908, crus suum, pressione ob machina vectrice affectum, exsecatum est, sed homo, post annos novem, birotarius fieri statuit: birota, sine crure, Lutetiam, in Belgicam, Hollandiam, Daniam, Finniam, Lapponiam, Russiam, Poloniam ac rursum Italiam venit; anno 1913 Aegyptum transiit.

Post Primi belli mundani principium birota Cervenianum ivit et hic pro exercitu egit; anno 1916 miles factus est. Eodem anno, apud Montem Falconem, dum in pugna contra hostes pugnabat, nonnullis missilibus affectus, non cessus, "Nun moro io!" (Latine fere: Non morior!) clamavit et, ramice quo ut ambularet utebatur contra hotes coniecto et galeae plumis basiatis, obiit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]