Henricus Pot

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Henrici Pot effigies a Dirck Hals picta
Henricus Pot
Hendrik o Hendrick Gerritsz. Pot
Henricus Pot
Natus 1580 aut 1581
Amstelodamo
Obiit 15 Octobris 1657
Amstelodamo
Munus pictor

Henricus Pot, notus cognomine Oost-Indiën Pot (Nederlandice: Hendrik Gerritsz. Pot notus cognomine Oost-Indiën Pot; Amstelodamo anno 1580 aut 1581 natus; Amstelodamo 15 Octobris anno 1657 mortuus) saeculi aurei pictor Nederlandicus fuit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Sancti Hadriani excubiarum duces (1630 fere)

Caroli Vermanderi discipulus in Harlemo[1][2][3], loci excubiaris (Nederlandice: schutterij) anno 1606 inscribebatur[1]. In hac urbe laboravit de 1603 usque ad 1650 praeter annis 1631-1632, in quibus in Londinio vixit[1], familiae regiae effigies, inter quas Caroli I imaginem nunc in Museo Luparienso, pingens[2]. Fortasse in Anglia Antonio de Dyck occurrit[4]. Harlemi Sancti Lucae Societatis comes fuit annis 1626, 1630 et 1632[2], atque decanus annis 1626, 1630, 1634, 1635[5] et 1648[2]. Anno 1650 rediit ad Amstelodamum, civis eius factus est 7 Iunii[1]. Anno 1657 obiit et die 15 Octobris in Oudezijds Kapel sepultus est[1].

Praecipue generis argumenta[1][2], maxime mensurae parvae picturas creans[3], Gulielmi Buytewech Dirck Halsque modis[2], effigies[1][2], etiam multis cum figuris et fortiter adductas a Dirck Hals[2], et naturas mortuas, praecipue cum pomis et "vanitates", signando HP, pinxit[1]. Rerum opera, hodie laxe amissa aut aliis artificibus imputata[2] mensuraeque magnae generis argumenta ex Francisci Hals operibus inspirata, quoque fecit[3]. Ultro, effigies cum generis argumentibus, ut Iuvenis mulieris effigies, coniunxit[6]. Pingendi ratio eius Harlemi peculiaris est, sed tamen praebens aliqua notacula propria[4]. In operibus eius, interiora nuda amplaque sunt[4]. Figurae praecipue delineatae longitudini integrae, cum sessae tum erectae, sunt[4].

Opera eius Petrum Potter adduxerunt[1].

Gulielmus Kalf et Palamedes discipuli eius fuerunt[2].

Pictor in cubiculo (1650 fere)

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 1.8 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
  2. 2.00 2.01 2.02 2.03 2.04 2.05 2.06 2.07 2.08 2.09 2.10 Dictionnaire de la peinture Larousse online
  3. 3.0 3.1 3.2 The Web Gallery of Art
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 Liechtenstein, the Princely Collections
  5. Imago Musicae 1986
  6. 6.0 6.1 Iuvenis mulieris effigies - The Web Gallery of Art
  7. Henrietta Maria et Caroli I con filio Carolo effigies - Commons
  8. Nummos colligens - Commons
  9. Jakob van de Merckt effigies - Commons
  10. Petronella Witsen effigies - Commons
  11. Vanitas - Commons
  12. Laetus coetus - Commons
  13. Avarus - Commons

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Pot spectant.