Heliotropium europaeum
E Vicipaedia
| Heliotropium europaeum | |
|---|---|
| Taxinomia | |
| Regnum: | Plantae |
| (inordinata): | Angiospermae |
| (inordinata): | Eudicotyledones |
| (inordinatus): | Asteridae |
| Ordo: | (inordinatus) |
| Familia: | Boraginaceae |
| Genus: | Heliotropium |
| Species: | H. europaeum |
| Binomen | |
| Heliotropium europaeum L. |
|
Heliotropium europaeum est planta florens familiae Boraginacearum, in Europa, Asia, et Africa Septentrionali endemica, sed alibi latissime naturalizata, sicut in Australia et America Septentrionali. In nonnullis locis planta ut herba inutilis iuxta vias crescit.
Haec est herba annua quae ex radice palari ad 40 cm alta crescit. Caulis et folia ovalia pilis mollibus conteguntur. Inflorescentiae sunt spicae circinantes florum alborum, sepalis setosis vel hispidis. Quisque flos est tantum nonnulla millimetra latus. Fructus est nucula verrucosa.
Toxicitas [recensere]
Heliotropium europaeum alkaloida pyrrolizidina continet et hominibus est venenosum.[1]
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |