Heliopolis (fabula)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Heliopolis

Sol oriens, 2022

Heliopolis: Rückblick auf eine Stadt vel Latine fortasse Heliopolis seu cuiusdam urbis memoria est inscriptio fabulae utopiae quam Ernestus Jünger annis inter 1946 et 1949 lingua Theodisca scripsit. Liber primum anno 1949 editus est. Heliopolis est civitas quaedam ficticia ad Mare Mediterraneum situa.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Proconsul quidam et advocatus provinciae (Landvogt) civitatem regnantes inter se clandestinum bellum civile de summa potestate gerunt. Proconsul in optimatum partibus numeratur, advocatus autem sibi tyrannidem sperat.

Lucius de Geer est miles proconsularis et in primis eius facinora narrantur.

In fabula etiam res futurae vel nondum inventae describuntur sicut "phonophorum", quod est machina telephono mobili similis. Fabula autem et rationem habet multarum rerum classicarum et mythologiae antiquae. Habet et rationem rerum paulo ante gestarum utpote tyrannidis nazistae.

Parsi Heliopoli sunt populus ex Asia immigratus et Iudaeis eo similes quod advocato instigante et vexantur et necantur. Proconsul Parsos utpote adiuvat sed non omnes servare potest.

Olim rex dicitur mundum regnavisse et in pugna navali ad Syrthes gesta hostes Liga foederatos vicisse. Tamen victor imperium mundi abdicavit et trans Hesperides in cosmum emigravit. Res in terra gestas observare continuat et hanc ob causam naves caeruleas e spatio cosmico in terram mittere solet.

Rege absente imperium dilabitur in regna diadochorum. Quod verbum spectat ad aetatis antiquae Regna Diadochorum. Ex illis regnis Heliopolis est unum, quod, ut supra dictum est, a proconsule et provinciae advocato sibi invicem bellum inferentibus regitur.

In initio fabulae, Lucius de Geer miles proconsulis a "Burgenlandia" et "Asturia" Heliopolim nave revertitur. Jünger auctor saepenumero in fabulis nominibus locorum utitur quae nomina autem non vere ad illos locos spectant. Lucio mandatum erat inquirere quomodo in illis terris Burgenlandia et Asturia regnantes controversiam inter proconsulem et advocatum viderent. In nave etiam asseclae advocati sunt. Priusquam portum intrant vectores hominem mortuum ad maris litus vident quem advocati agentes in rebus necaverunt et nunc corpus monstrant ut terrorem vectoribus inferrent.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • (editio princeps) Ernst Jünger: Heliopolis. Rückblick auf eine Stadt. Heliopolis-Verlag, Tubingae 1949.
  • editio omnium: Sämtliche Werke Band 16: Dritte Abteilung, Erzählende Schriften II: Heliopolis. Klett-Cotta, Stuttgart 1980, ISBN 3-12-904261-X. Editio altera non mutata 1998, ISBN 3-608-93486-3. E-Book: 2015, ISBN 978-3-608-10919-1. Ibi praeter mythistoriam ipsam insunt hae res:
    • Das Haus der Briefe
    • Die Phantomschleuder
    • Die Wüstenwanderung
    • Über den Selbstmord
    • Ortner über den Roman

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Philippe Baillet: Mythes et figures dans Heliopolis d'Ernst Jünger. Apud: Totalité, 2/1977, p. 24-35
  • Danièle Beltran-Vidal: Visages d'Ernst Jünger dans Heliopolis. Apud: Allemagne d'aujourd'hui, Presses Universitaires du Septentrion, Lutetiae 1997, fasc. 139, p. 117-134
  • Philippe Wellnitz: Ernst Jünger, le mythe et l'utopie: Héliopolis, cité idéale? Apud: Barthelet Philippe (ed.): Les Dossiers H: Ernst Jünger. L'Age d’Homme, Lausannae 2000, p. 38-44
  • Hans Krah: Die Apokalypse als literarische Technik. Ernst Jüngers Heliopolis im Schnittpunkt denk- und diskursgeschichtlicher Paradigmen. Apud: Lutz Hagestedt (ed.): Ernst Jünger. Politik, Mythos, Kunst. De Gruyter, Berolini 2004, S. 225–252, ISBN 3-11-018093-6.
  • Markus Stempl: Ernst Jünger – Heliopolis. Rückblick auf eine Stadt. Apud: Winfried Nerdinger (ed.): Architektur wie sie im Buche steht. Fiktive Bauten und Städte in der Literatur. Pustet, Iuvavi 2006, ISBN 3-7025-0550-4, p. 319ss.
  • Hohendahl, Peter Uwe: Erfundene Welten. Relektüren zu Form und Zeitstruktur in Ernst Jüngers erzählender Prosa, Monaci 2013, p. 49–73.
  • Lundberg, Nils:Hier aber treten Ordnungen hervor. Gestaltästhetische Paradigmen in Ernst Jüngers Zukunftsromanen, Heidelbergae 2016 (=Beiträge zur neueren Literaturgeschichte Folge 3, Band 364), p. 90 ss.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Tobias Wimbauer: "Zu Ernst Jüngers Prosastück Ortners Erzählung" - de fabula Ortners Erzählung in libro implicata